|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Dies Natalis Romae Die quodam Rhea Silvia, casta vestalis, voluit in Tiberina ripa iacere… A Vestae templo non procul tenues multas gemmas sustulit elegantia ut ornaret capillos. Eam iacentem Mars Silvanus vidit, pellitus vere deus, qui frustra, immota venustate allectus, etiamsi valens et fortis, se abstinere potuit ab amplexu, non vehementi. Marina aura levis amoris versus canebat et pandebat innocens. Ex amplexu nati sunt gemini fratres, Romulus et Remus, similes et fortes. Maleficus parens tamen Amulius, in canistris, iniecit eos in Tiberem sicut ligni sarcinas, percutiens fuste insontem et puram puerperam aestimans eam vestalem mendacem et infidam. At vagitibus pulsa currit lupa ferocitate sua gentibus nota. Mota dolore eis voluit fovere belua offerens pueris mammas suas sicut dona. Agens iter per locum pastor accurrit et gaudia donans iocosque eos illuc contulit. Inde ad Accam Larentiam, mulierem amantem, eos adduxit, estimans eam fervidam matrem. Ita creverunt Romulus et Remus, deinde obtenuerunt ius... Inde in collis Romulus triumphavit : hic, novae urbis nomen tribuens, Remum nolens volens postremo necavit. Nunc nisi Poeta Romam potest canere. Cum consideramus Romam non possumus eam evocare nisi aeterna aetate. Non tam locus memoriae (quo currunt gentes sine ulla scientia) quam sedes principii. Si evocamus eam cogitatio adaequatur virtuti. Saecula profana corruperunt hanc notionem et id mutaverunt in elementum aerium et volatile. At Roma sedes, non locus est; Roma voluntas firmissima, non animus est. Si dicimus voluntatem, dicimus voluntatem potentiae. Roma ubicumque est quia vivit apud eos qui persequntur hanc mirabilissimam voluntatem. Hodie tristissima praesentia dominat locum, inutilia studia putant tradere pagines vacuas. At Roma Amor est, non Amor loci, sed Amor Virtutis. Saecula profana corruperunt animos, qui ignorant veram virtutem. In poemate Poeta per allegorias quadrat - ut ita possit dici – voluntatem potentiae in fundamentis Urbis. Ab origine invenimus castitatem, condicionem ut ita possit dici sine qua voluntas non potest esse. Nam voluntas potentiae purissima est, id est non potest contaminari, non potest vivere cum alio genere. Divinum non potest pati aliud nisi se ipsum. Haec significatio adumbratur verbis significantibus vim nudam et puram (Silviam et Silvanum). Allegoria dicit Romam esse alio genere, alieno a genere humano, alieno ab omnibus formis, ab omni specie. Roma est voluntas, ergo voluntas ordinis; nascitur e confusione elementorum (Rhea nonne est natura fluens et currens?) ut imponat ei Ordinem, Harmoniam. Coniunctio inter Vestalem et Martem potest significare veram originem de qua venit Fatum Romae.Hoc Fatum voluntas potentiae est. Hanc allegoriam possumus aliquo modo invenire in figura quae describit infantes tractos aquis. Haec figura annuntiat naturam inferiorem dominandam. Si transimus de materia ad spiritum, nonne videmus hanc figuram posse adaequari vitae fluentis hominis? Roma igitur est exemplum vitae hominis, cuius opus est dominandi naturam inferiorem suam. In parte extrema poematis non secuti sumus constructionem auctoris causa cogitationis nostrae de « voluntante potentiae ». Secundum opinionem nostram, Fabula (sed potius possumus appellare eam narrationem factorum non humanorum) non tam monstrat agentes quam agentia sub « specie personae » Ob hanc rationem conclusio poematis secundum modum Latine narrandi non potest accipere ullam « intentionem subiecti », nec bonam nec malam. Propter hoc diximus Romulum egisse actum « nolentem volentem », quia Fabula non monstrat subiectum scientem sed « rem » sub specie subiecti. scripsit Joannes Teresi carmen, Joachim Grupposo commentarium |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||