|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS NUSQUAM ULLA EST PUELLA Nusquam ulla est puella Forma sua tot quae tangit, Nam perpulchra, cunctis bella Illa cor quae meum frangit. Non est ei neque stella Aemula, cor meum pangit. Forma sua tot quae tangit Nusquam ulla est puella. Super fronte tam serena Est corona pretiosa, Quae non coma aliena, Sed est eius, gratiosa. Illa visa mens est plena, Quia vere speciosa. Est corona pretiosa Super fronte tam serena. Supercilia, pupillae Eius oculis in nigris! Nigri oculi sunt illae Res quae eis numquam pigris Mutant mores ut et stillae Vini mutant corda aegris. Eius oculis in nigris Supercilia, pupillae! Sic ut campus uber vere Sunt et genae eius rosae. Nondum umquam tot fuere Rosae pulchrae et formosae. Iuvenes ardebunt vere In conspectu generosae. Sunt et genae eius rosae Sic ut campus uber vere. Cum rubenti eius ore Num corallum coaequare? Spissi dentes prae nitore Gemmas possunt provocare. Verbum suave manhu more Cadit, quod non est negare. Num corallum coaequare Cum rubenti eius ore? Felix homo et beatus Collum eius basiabit, Hoc et dono fortunatus Dulcem vitam procurabit. Erit et sol proclinatus Et occasum retardabit. Collum eius basiabit Felix homo et beatus. Contremiscunt ei belle Mammae nive albiores, Facile tunc idem velle: Oculi contentiores Quam cum lingua sentit melle Cibos, escas dulciores. Mammae nive albiores Contremiscunt ei belle. Albi, longi, non gibbosi Digiti sunt eius miri. Si coronam speciosi Nectant, potest hoc audiri: „Ebur verum, gratiosi“, Vox est pueri et viri. Digiti sunt eius miri Albi, longi, non gibbosi. In caterva dominarum Dignitate est secura, Gressu optima earum, Antecellit et statura. „Choros ducit puellarum“, Dicas, „pulchritudo pura“. Dignitate est secura In caterva dominarum. O peccatum si senescat Haec formositas praeclara, Deus, fac ne evanescat, Sit aeterna, cum sic rara, Minimeque ut decrescat, Mundi finem spectet cara. Haec formositas praeclara O peccatum si senescat. Hannibal Lucic (1485-1553) Hannibal Lucic natus est Phari in insula Pharo ubi et mortuus est. Ille est scriptor primi dramatis saecularis Croatici et carminum amatoriorum, quorum Jur nijedna na svit vila (Nusquam ulla est puella) notissimum et omnibus perquam carum est. PROPINATIO paenultima stropha nunc Sloveniae hymnus est) En vitis rursus vinum, amici, dulce nobis dat, quod venas fovet, sinum, et cor vultumque recreat, pectus dum mero cum restituit in integrum. Et cui, fratres, heus, nunc propinare, canere? Det nostrae terrae Deus, Slovenis cunctis, vivere, nobis qui socii, illustris matris filii! Sint fulmine percussi minantes nostro generi et semper inconcussi Sloveni sint et liberi! Fortibus manibus nunc rumpant vincla omnibus! Concordia, fortuna in domum nostram redeant, et omnes Slavi una nunc eant, dextram porrigant! Nobis quo studio potestas ecce denuo. Conservet vos, Slovenae, perpulchros flores, Dominus! Et ubi tales venae nympharum, quaero protinus? Propriis filiis formido hosti eritis. Vos, iuvenes, pro vobis haec mea propinatio. Spes omnis estis nobis, nam vobis domus ratio, quam post nos ut et vos servetis, munus erit, dos. O vivant omnes gentes, quae diem hunc desiderant, ut sole sint fruentes concordes, rixas respuant, inter quas, liberas, sit amor, non hostilitas! Amici, nunc propino pro nobis ipsis poculum, qui hoc firmamus vino pro bono nobis corculum. Quorum os tale, mos, det Deus dies prosperos! Franciscus Prešeren (1800-1849) Convertens scripsit Aurelius Vidulić |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||