|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Tria cantica Natalicia DORMI JESU Dormi, Jesu, mater ridet quae tam dulcem somnum videt, dormi, Jesu, blandule. Si non dormis, mater plorat inter fila cantans orat, blande, veni, somnule. misit Julia Maria von Schenk hoc carmen Anglicanum saeculo XV-XVI compositum AD SANCTUM NICOLAUM Miraculum tuum feruntur vere non esse miraculum. Caritas excelsa bonas puellas ditare est bursis plenis: certe non miraculum iuvare solis viribus est naturae. At, Nicolaë, potentes apud Deum preces tuae: Me, senem amore vacuum, laetificas tuis donis. scripsit Radulfus Bonaëriensis DE SUPERVACUIS DONIS NATALICIIS Vespere per viam homo miser it obolum repetitque vultus ei est Iesu: nec quisquam offert generose, omnes praetereunt; transit crux , perspiciunt qui sit, nec dant; Iesum Christum exspectant oriturum . Adventant gentes dona ad Bethlem stabulum tot non devoto animo sed frustra vana ferentes magno pensa idola in conspectu reliquorum! scripsit Lydia Ariminensis |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||