Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Carmen de rege Vladimiro

~ Pisma od kralja Vladimira ~

Hoc carmen Andreas Kačić Miošić (1704 – 1760) scripsit et invenitur in notissimo opere eius Razgovor ugodni naroda slovinskoga, qui titulus Latine in libro Emerici Pavić ut Discursus jucundi supra Nationem Slavam iam a. 1764. translatus est. Kačić Miošić, Franciscanus, scriptor operum philosophicorum et theologicorum lingua Latina scriptorum, in hoc opere suo prosa et versibus populariter scripto sermone tantum nativo utitur. Qua de causa hic liber eius permultas editiones vidit, carmina autem eius decasyllabo populari scripta multi memoriter edidicere, a multis etiam carmina popularia existimantur.


Gemens gemit captus Vladimirus
in carcere regis Bulgarorum,
gemens gemit et exsecrabatur
diem in quo lucem hanc aspexit.

Putat se a nullo auscultari,
sed auscultat Cossara puella,
pulchra nata regis Bulgarorum,
qui est natus genere Slavico.

Rogat illum Cossara puella:
„Quid est tibi, capte mi infelix?
Estne tu ad matrem ire cupis,
caram tuam patriam videre?

Estne tibi iam molesta fames,
estne carcer, misera haec domus,
suntne vincla pedibus in tuis,
suntne forsan manicae haec graves?

Audistine, capte mi infelix,
fidam tuam nubere uxorem
et ideo dies atque annos,
matrem tuam tristem exsecraris?“

Dicit ei captus Vladimirus:
„Desine, o Bulgara puella!
Dolor meus patria nec mea,
nec ad matrem cupio redire.

Neque mihi est molesta fames,
neque carcer, misera haec domus,
neque vincla pedibus in meis,
neque forsan manicae haec graves.


Neque nubit fida uxor mea,
nam nec duxi ego iam uxorem,
neque miser umquam eam ducam,
quia brevi e vita excedam

in carcere regis Bulgarorum
Samuelis, perdat illum Deus!
Fidem dedi, fidem violavit,
me in caeco carcere locavit.“

Et insuper Cossara puella:
„Age, dic mi, capte mi infelix,
terram tuam unde te venire,
qua e gente, stirpe natum esse.“

Dicit ei puer Vladimirus:
„Ego captus ex Arcegovina;
inservivi prius regem Slavum
urbe in Tribunio formosa.

Quod me rogas et de gente, stirpe,
dicam tibi omnia recteque:
meum, soror, nobile est genus,
sed sum captus regis Bulgarorum.

Sunt et mihi bona numerosa,
mea libens redimat me mater,
redemptionem rex non sinit meam,
sed requirit caput meum ille.“

Tunc puella eum consolatur:
„Tu ne gemas, capte mi infelix!
Ego nata regis Bulgarorum
Samuelis, dominus qui tuus.

Pandam ego flavos crines meos,
osculabor vestem eius, pedes,
quos et ego lacrimis perfundam,
quem per Deum vivum obsecrabo,

te ut mittat e carcere caeco
vetulaeque ut te reddat matri,
ut laetetur cara mater tua
cum cognoscat natum Vladimirum.“

Et deinde intrat domum suam
cum seipsa colloquens commota:
„Multos ego viros fortes vidi
Slavico et genere et stirpe,

sed non vidi virum pulchriorem,
pulchriorem nec venustiorem,
nec ab ulla matre pari potest,
iuvene hoc capto Vladimiro.“

Et tum domum intrat ea pulchram,
osculatur patris vestem, genu,
pedes eius lacrimis perfundit
hocque modo patri loquebatur:

„Dona mihi captum Vladimirum,
sit ut ille fidus sponsus meus,
ita tibi fulgeat corona
filiusque vivat Radomirus!

O mi pater, ille mi videtur
natus esse nobili genere:
inservivit prius regem Slavum,
pulchre fatur pulchriusque narrat.

Eum, pater, e carcere mitte,
ita tibi sanus equus tuus,
ita tibi gladius acutus,
nam is puer Arcegoviensis!“

Haec ad verba rex et risum edit
Cossaraeque tacite dicebat:
„Is non puer Arcegoviensis,
ille vero rex est Vladimirus.

Et aliud facere non possum:
tibi eum debeo donare,
ille tua est imago vera,
laudat eum et Croata terra!“

Comprehendens Cossara puella
Slavicam reginam se futuram,
profundebat lacrimas lenita,
patri suo manus osculatur.

Sumens capit carceris tum claves
carcerique fores patefacit,
appellatque captum Vladimirum
et sic ei felix loquebatur:

„Nunc exsurge, o rex Vladimire,
lacrimasque uberes deterge,
ecce nunc te sponsa tua vocat,
pulchra nata regis Bulgarorum!“

Comprehendens captus verba eius
statim ille fit lacrimabundus,
benedicit Cossaram puellam
plus quam matrem propriam amatam,

exiitque e carcere caeco
proficiscens ad puellae domum.
Pulchre eum socer tunc recepit
rogans eum de salute eius.

Bulgaros tunc vocat vestitores,
qui ut suant ei vestimenta;
et incedens bene purpuratus
fulget captus ut et sol est fulgens.

Dapes magnas nobilesque parat,
dominos ad dapes magnas vocat,
coniungitque eum cum Cossara
redens ei regnum et coronam.

Gaudium tunc erat ibi magnum,
facile non scriptu, mi amice:
tympana et calami in domo
et pro domo choreae ducuntur.

Sunt in choris Bulgarae puellae,
choros ducit en Cossarae soror,
illa pulchra carmina canebat
et sorori cantando addebat.

Tum si quis videre potuisset
Samuelem, regem Bulgarorum,
osculantem filiae maritum,
osculantem et benedicentem:

„Deus tecum, o mi puer care,
bona tibi in via fortuna!
Nimis ego contra te peccavi,
matri tuae attuli dolorem

te in caeco carcere tenendo,
cruciando et fame et siti.
Sume, fili, gratam sponsam tuam
atque illam duc in domum tuam.

Dic salutem dominis Slavorum
vetulaeque carae matri tuae,
cui magnum attuli dolorem,
omnigenas iniurias feci.“

Carmen sit honori viris cunctis,
det salutem Deus nobis iunctis!

Convertens

scripsit Aurelius Zvidulic


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: