|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Alterum huius anni iter Ponticum Versor, ubi ripam lauat unda Borysthenis altam et solis radiis aurea tecta micant. *** *** Me fouet ardens sol, qua Pontica murmurat unda quaque solent portum linquere mille rates. Haec a regina sunt condita moenia magna, hic fuit exilium, clare poeta, tibi. *** *** Ecce duo uates, ubi Pontica murmurat unda: Hoc se dante suis mortuus ille metris. *** *** Maxima Odessanis scalis mihi credite! fama est: His uelut ad solium scandis ad alta ducis. *** *** Russorum imperio Turcarum cladibus aucto condita, Magna, noua est urbs, Catharina, tibi. Mittit in Euxinum puppes, homines, bona Pontum portus et huc naues uult onere ire graues. In mediis mirum est sunt sordibus aurea tecta et tua, Musa sonax, ciuibus aula placet. *** *** Est, ubi uersamur, ceruisia frigida nobis atque offert laticum splendida Odessa satis. *** *** Dolia nocte ferunt, apportant nocte lagoenas, ne quis depereat labra premente siti. *** *** In Scythia coquitur ceruisia et alba nigransque atque ibi cocta potest o mihi crede! bibi. *** *** Nec sonat unda maris nec miror signa uetusta uel musea; domi nunc requiete fruor. *** *** Maxima Musarum sedes prope litus Odessae, uerum Vindobonae te tamen esse putes. scripsit Martinus Zythophilus |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||