|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Resurrexit Jam signum apparet martyrii albo in Eius vestimento, et leves sunt Eius gradus dum per humidam herbam incedit et terram vix talaribus tangit argenteis. Discipulos et proximos adloquitur voce suavissima et angelica Pacem proferens, et ex imo corde Amorem, necnon verborum vi ea augens et vitae exemplaribus. Nunquam circum se desinit omnia perspicere oculis Patris mansuetis. Ad montium viridium tamen cacumina iam florentia nubibus amplexa candidis oculos, miserrimi, ignaros vertunt inscientes. Sed illic rediturus est ad Vitam Qui se daturus est mortui delendae, omnibus parcens. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||