|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Ludi animi In manibus peritia artis: aeque agenda rerum alterna. In mente cartularum iocus: futurum inquirendum, incognitum proferendum in praesentis celatum plicis praeterito incumbente. In manibus capacitas mentis: agendum id cogitatione ablata quod mundum evertit per somnium, exspectationem, nullam rem. Omnia incipiuntur cum cogitationes in entium labyrintho, in mari aquarum repleto, sine occasu, stellis, metu, hauriantur. Super filum expletum sicut araneum homo mente habilis, tranquillus, aco calliditatis realitatem subtili texit et eam mutare condit. Omnia mutantur ante creduli oculos, omnia dulce oscillant in mutationis instante, cum audiatur silentii musica inter nubes verbaque. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||