|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Infernorum X: Farinata degli Uberti - Dantis Allagherii Divina Comoedia Angustum per iter, murum inter Ditis et inter Supplicia, incedit doctor meus, atque ego juxta Post terga, incipioque: 0 virtus summa, nefandos Quae me per circos, quo visum est, arbitra ducis. Eflare , atque meis indulgens annue votis : Fasne est per tumulos populum spectare jacentem? claudentur, dixit, cum quisque redibit Omnes namque patent, nec custos assidet ullus. Omnes Josapiiat a valle, et supera ossa relicta sub aura Sumpserit. Hic proprio loca designata sepuJchro Cum doctore tenent Epicuri de grege alumni. Qui statuunt animam cum corpore morte resolvi. Quare hic cuncta cito lient manifesta roganti, Et desiderio pariter, quod dicere mussas. Huic ego respondi: Bone dux, quae corde voluto, Haud celo, nisi pauca licet quia verba profari, Quod vice non una, te praecipiente, paravi. 0 Tunsce, igniferam qui praeterlaberis urbem Vivus adhuc ita honesta loquens, tibi sistere gressum Hic placeat : tua nam te prodidit ipsa loquela Illa gente satum , quam patria nobilis edit. Cui fortasse fui nimium nimiumque molestus. Hunc subito sonitum ex arcis emiserat una. Quare ductorem propius, suadente pavore, Accessi. Ille autem mihi: Respice; quid facis? inquit. Cerne Farinatam, qui sese arrexit, et adslat, Pube tenus totum videas. Jam lixa manebat Hujus in os acies oculi, cum pectus et amplam Sustulit is frontem, veluti si Erebumque Chaosque Temneret indignans: tum vero animosa levisque Dexira ducis tumulos contra me impellit ad ipsum. Sic fando: Tua sint numerata ac libera verba. Utque steti ante arcam, paullum me lumine lustrat: Deinde quasi iratus: Quibus es majoribus ortus? Dixit. Ego, qui aderam cupide parere paratus. Id non celavi, nitide sed cuncta retexi. Triste supercilium tum sustulit ille parumper, Atque inquit: Gens vestra mihi primisque meorum Atque meae genti fuit acriter aversata: Bis ideo hanc fudi. Huic contra: Si fusa profugit. Bis tamen huc rursus reditum tulit undique; at istam Non bene noverunt vestri artem. Hic umbra recluso Busto alia assurgens, mento tenus exserit ora Hunc propter. Genubus se, credo, innixa levarat. Huc illuc volvens oculos, totumque pererrans Visu me tacito, stetit, ut qui noscere averet, Num quis venisset mecum. Et frustrata tuentem Spes est, illacrimans: Si hoc coecum carceris antrum Sublimi ingenio fretus perlaberis, inquit, Natus ubi metis 'est? Quianam non adslat et ipse Tecum? Ego tunc illi: Non per me haec regna subivi; Est mihi dux, illic qui praestolatur, et ille est, Cujus fors vester despexit carmina Guidus. Et verba et ratio poenae mihi nomen aperte Hujus prodiderant; quare sic plena remisi Responsa. Isque statim totum se arrexit et inquit; Heu, quid ais, vester despexit? An ille superstes Non est? Illi oculos non icit amabile lumen? Nonnihil ut sensit rae respondere moratum, Recidit inversus, nec protulit amplius ora. At vero ille alter spectandus pectore celso. Pro quo constiteram, vultum haud mutare, nec hilum Cervicem indomitam motare aut flectere corpus. Si male (in incepto perstans) didicisse feruntur Hanc artem nostri, id vero me saevius urit Quam meus hic lectus, sed quinquaginta regressam Haud videas vicibus dominam loca nostra regentem. Ille inquit, cum per te disces ipse vicissim. Quam gravis ars ea sit. Superas elapsus in oras Sic aliis praestare queas „ da noscere caussam, Cur in quaque sua sit gens illa impia lege Sic nostris. — Ego ad haec: Strages et magna ruina, Arbia quam volvit rubro saturata colore, Has resonare preces nostrum jubet undique templum. Isque ubi quassavit caput, imo pectore ducens Singultum, dixit: Sed non ego solus in illa, Nec me certe aliis socium, nisi caussa fuisset. Junxissem. Verum ipse fui, qui solus ibidem, Cum Florentinam pateretur caetera turba Urbem deleri, sum ausus defendere coram At tu, sic olim tuto gens vestra quiescat, Orans quaesivi, ne istum mihi solvere nodum Abnue, quo nunc implicita est sententia nostra. Si bene ego audivi, visa est mens vestra videre Ante, quod adducant labentia tempora posthac, Ast aliter quod adest. Nos, laesi lumine ad instar, Quae procul a nobis distant, ventura tuemur; Dux supremus adhuc hoc nobis lumine splendet, Inquit, sed quidquid propius succurrit adestve, Fallit continuo mentem praesentium inanem; Et nisi quis doceat, res vestras scire nequimus. Conjicere hinc tibi erit, nobis ut tota peribit Vis cognoscendi, postquam sit clausa futuri Janua. — Tum veluti percussus corda dolore Oh culpam, dixi: Lapso illi tu ista reporta Dicta, suum ualum vivis conjunctum agere aevum. Quod si muta illi mea tunc responsa fuere, Effice, ut ille sciat, me jam secus esse putasse. Mentis ob errorem nuper te fante solutum. Alloquio me jam ductor revocabat ab illo: Quare ipsum oravi multo properantius, ut me, Altera si qua sibi conjuncta sit umbra, doceret. Plus quam mille jacent hic mecum, ait ille; secundus Hic intus Fridiucus, et ostro splendidus olim Ille jacet positus princeps in cardine celso, Et reliquos sileo. ' Dein totum se abdidit arca. Ast ego ad antiquum verti vestigia vatem, Evolvens quae verba milii sunt hostica dicta. Ille pedem ante tulit, dein pergens talia fatur: Quare sic trepidus? Dixi explevique rogantem. Cuncta audita, tibi contraria, mente reposta Stent solida, jussit sopitus ille, modo arrige ad ista Consiliumque animumque tuum, digitumque levavit. Cum dabitur praedulce jubar tibi cernere coram Illius, pulchra quae oculorum luce tuetur Cuncta, tuae vitae cursum tibi scire per ipsum Fas erit. Haec vates, pedibus dein laeva petivit. Sic nos deserimus murum, mediumque tenemus Lrbis iter valli respondens, unde mephitis Invisum usque illuc mittebat virus in ora. (curavit Johannes Teresi) scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||