Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Infernorum XXXIII: “De Ugolino comite” - Dantis Allagherii Divina Comoedia



Sustulit os diro a pastu malus ille, comisque
Abstersit capitis, quod retro morsibus acer
Foedarat, coepitque: Jubes renovare dolorem
Insanum, admonitu jam corda premente, priusquam
5 Dicam. At si quae verba loquor, siul semina iniquo.
Quem rodo, opprobrii infames reddentia fructus,
Narrantem simul adspicies, lacrimasque cientem.
Ignoro, qui sis, et qua ratione sub istas
Veneris huc sedes; at cum tua sensa loquentcm
10 Audio, Florentinum te lingua indicat ipsa.
Jam me Ugolinum comitem ignorare negabis,
Atque hunc Uiggkhum ornatum majore tiara;
Nunc dicam, huic tali quae me det caussa propinquum.
Quomodo consiliis atque ipsius arte maligna
Cui me credebam, sim captus, deinde peremptus,
Dicere non opus est. Sed quae tibi cognita forsan
Haud patuere unquam fando, quam scilicet atrox
Supplicium mortis fuerit mihi, jam ipse videbis,
Et, num sim laesus, tu disces crimine ab isto.
20 Rima adaperta brevis tenebroso in carceris antro.
Cui titulus per me famis est, ubi clausus oportet
Ultimus haud fuerim, měhi jam per tenue foramen
Monstrarat plures lunas mala somuia cum me
Ceperunt, per quae včlamina scissa futuri
Sunt mihi. Is hortatur dominusque est visus adesse,
Atque lupum et catulos ad montis trudere saltus,
Quo Pisae opposite prohibentur cernere Luccam.
Cum canibus macris studiosis, atque notatis,
Prae se Guilandos, et cum agmine Sismundorum
Una Lanfrancos in prima fronte locarat.
Jam parvo elapsos spatio ualosque patremque
Cernere erat lassos, et aculis dentibus artus
Findi his. Cum evigilans totus, nondum jubare orto,
Natos ecce meos, aderant qui iu carcere mecum,
Lugere in somnis audivi, ac poscere panem.
Vere es crudelis, si jam prohibere dolorem
Scis, reputans tecum, quod cor me triste monebat;
Et si non luges, quaenam te caussa videbit
Lugentem? Elapso stabat jam quisque sopore,
Atque prope hora aderat, qua nobis esca solebat
Adduci; at dubitans sua somnia quisque timere;
Cum subito audivi claudentes stridere claves
Turre sub horribili. Quare simul ora meorum
Quaesivi haud hiscens. Non flebam, ita saxeus intus
Factus eram. Illi flere, meusque Anselmulus inquit:
Sic haeres, pater, obtutu, quid mente volutas?
Lacrima nulla mihi tamen, et vox edita nulla est
Tota illa labente die, vel nocte sequente,
Donec maue nova sol luce impleverat orbem.
Utque parum irrepsit jubaris claustra intima acerbi
Carceris, inspiciensque meum per quattuor ora
Legi ipse os, ambas, superante dolore, momordi
Dente manus: illi, id suadente cupidine edendi
Me fecisse rati, in pedibus subito ante stetere,
Haec fati: 0 genitor, multo minus aspera nobis
Poena foret, nobis si vescere: carnibus artus
Hos tu vestisti miseros, tu bos texue. Motus
Tunc ego composui, ne urgerem tristius ipsos:
Illa aliaque die muti omnes. 0 nubi dura
Terra nimis! cur non patefactis faucibus imum
Pandisti barathrum? Quarta redeunte diei
Luce, mihi ante pedes protenso corpore Gaddus
Procubuit, dixitque: Pater mi, cur tua cessant
Auxilia? Effuditque animam hic; et, ut ipse videre
Me potes, hic vidi casu tria singula eodem
Quintam intra sextamque diem cecidisse meorum
Corpora natorum exspirantia. Quare ego coecus
Quemque supra incubui reptans, et quemque vocavi
Binos usque dies totos post funera. Tandem
Plus curus potuit jejuna fames, quam patrius angor.
Haec ubi dicta dedit, contorquens lumina, rursus
Corripuit miserum caput, haerens dentibus ossis
Contra vim validis, velul escam inhiante molosso.
0 Pisae, o ingens populorum infamia, quotquot
Pulchra alit, ac recipit tellus, ubi cuncta per ora
Si resonat; quoniam tam lenti poscere poenas
Vicini cessant, ruptis Capraria vinclis,
Atque Urgo irrumpant, quaque undans profluit Arnus,
Objiciant sepem, exspatiatus ut obruat omnes.
Quod si Ugolinum comitem tum fama ferebat
Arcibus esse tuis sub proditione potitum.
Saevire in natos quaenam te caussa jubebat?
Quid tantum meruere Ugunculus, atque Brigata,
Quosque alios cecini? Insontes nova fecerat aetas,-
Theba nova. Interea progressi venimus illuc,
Stringor ubi gelidus concretae frigore aquai
Comprimit alterius, velut aspera fascia, gentis
Saecula, non inversa solo, sed ventre supina.
Fusus ibi fletus in fletus non sinit ire,
Inque oculis dolor offendens obstantia, retro
Vertitur, interiora petens, duplicatque dolorem.
Namque ori agglomerant stagnantes frigore guttae,
Cassidis atque instar vitreae loca concava replent
Palpebris subjecta. Licet mihi frigore sensus
Torperent omnes, velut obdurescere callo
Mos est, nec quidquam in visu jam sedis haberent.
Nescio quid venti tamen usurpare videbar
Auribus, atque meo doctori . Quis movet istum?
Nonne hic exstinctum vidi genus omne vaporis?
Is mihi: mox illuc, venies, ubi visus ad ista,
Quae quaeris, responsa dabit, cum caussa patebit
Inspicienti oculis, agitatas quae pluit auras.
Atque malorum unus, quos frigida crusta premebat,
Ad nos: 0 animae, clamabat, corde ferino
Sic, ut vos poenae sedes postrema reservet.
Demite dura oculis velamina, ut exitus aitae
Tristitiae, qua corda gero praegnantia, detur
Mi paulo ante, gelu lacrimas quam duret in ore.
Ut sit opis nostrae, dixi, tibi copia, qui sis
Effare; at, nisi te solvam, sub fluminis imam
Ire mihi glaciem sit opus. Tunc talia fudit:
Albericus ego, male nati a fructibus horti
Ille ego sum frater, carotam qui hoc lego in arvo
Pro lico. — Oh, dixi, anne dies te jam abstulit atra?
At contra ille: Meo quidnam de corpore fiat.
Aut ubi terrarum maneat, mihi scire facultas
Nulla datur. Tantum fert haec Ptolomaeia lucri,
Ut non raro anima in praeceps huc decidat, ante
Hanc ex carceribus quam mittat Parca reclusis.
Quoque magis vitro compressas radere ab ore
Sponte velis lacrimas, haec discito: Quaelibet usa
Proditione anima est, ut et hoc scelus ipse patravi;
Illi aufert corpus Daemon, qui hoc deinde gubernat,
Dum totum excurrit spatium revolubilis aevi.
Hanc in cisternam ruit illa, et forte videtur
Vos inter nunc corpus adhuc versarier umbrae,
Quam mersam hic retro perstringit frigidus horror.
Id te scire puto, nigra si modo regna subisti
Nuperus: isque et Branca, suum cui patria habere
Uria dat nomen. Tamenillo ex tempore plures
Praeteriere dies, glacie cum est Clausus de ista.
Hic: Mihi mentitum te auspicer, huic ego dixi;
Atque edit, atque bibit, dormitque, atque integra pannis
Membra tegit. — Contra is: Nondum nigrantia in antra
Ille ingressus erat, fervens ubi nigra tenaci
Unda pice exspumat, Michael cognomine Zanche,
Ex quo suffecit dominantem Daemona iu artus
Ipse suos, pariterque affinis, qui fuit una
Proditor. Ast huc tende manus, mihi denique solve,
Pande oculos; sed ego huic oculos aperire negavi,
Atque fuisse hominis credo, sine corde videri
Humano. — 0 Ligures, contraria pectora legi
Omnigenae, atque omni vitiorum labe referta!
Cur hinc justa Dei vos nondum sustulit ira?
Namque ubi cunctorum stat pessimus Aemilianus
Proditor, inveni ex vestris, qui oh tristia facta
Jam stagno abluitur Cocyti, in corpore visus
Nunc quoque apud Superos vitali vescier aura.

(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: