Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 24 mensis Septembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Paradisi III – Piccarda et Constantia - Dantis Allagherii Divina Comoedia

Qui mihi sol pectus prius inflammavit amore,
Monstrarat pulchri, dempto velamine, veri.
Dum sua continuat, nostra argumenta refutat,
Adspectum dulcem. Jamque, ut mentem ipse faterer
5 Purgatam et certam, extuleram, ut magis arduus ore
Farer, quoad decuit, caput. Ast objecta repente
Est oculis visi species, quae inspecta revinxit
Me totum usque adeo, ut praesentem errata faleri
Fixerit immemorem. Ceu per pellucida, tersa
Vitrea vasa, aut per, nullo turbante, nitentes
Lymphas haud altas sic, ut fundi ima nigrescant,
Tenuia tam redeunt nostrae exteriora figurae.
Quam baccae candor, nivea qui in fronte locetur;
Sic milii se obtulerant fari plura ora parata;
15 Quare me errori cepit contrarius error,
Quo vir amore arsit captus fontisque suique.
Quod simulac sensi, ratus haec simulacra repulse
A speculis, ut cuja essent cognoscere possem,
Conversis respexi oculis; sed nulla videre
20 Contigit, hisque actis prae me, ducis ora petivi
Dulcis, ab his pendens, quae ardebant lumine sancto.
At mihi subridens: Noli admirarier, inquit.
Ridentem, postquam ipsa tuum puerile notavi
Judicium, quoniam tua planta insistere vero
25 Non credit, sed more suo te ducit inani
Conatu. Quas tu cernis sub imagine, verae
Sunt animae, huc missae, quia, quae vovere, fatentur
Se votis mansisse mines. Quare alloquere illas.
Audi, atque adde fidem dictis. Nam vivida veri
30 Lux, satis his faciens, a se has deflectere passum
Ullum non patitur. — Tum unam, quae visa loquendi
Plus cupida est, umbram fuit ingens ardor adire;
Et coepi, quasi quem studium nimis acre fatigat
Mussantem: 0 anima egregie fausta edita sorte,
35 Quae vitae ad jubar aeternae dulcedine abundas,
Quam qui non gustat, nunquam cognoscere possit:
Pergratum fuerit, si des mihi discere nomen
Ipsa tuum ac sortem vestram. — Quare illa parata,
Nec remorata diu, haec oculis ridentibus infit:
40 Nunquam noster amor portam poscentibus aequum
Claudit, non secus ac similem sibi qui jubet esse
Quemque sua ex aula. Quo me tunc tempore habebat
Mundus, virgo Deo sacrarum rite sororum
Augebam numerum; et, bene si scrutabere mente,
45 Non libi celabor forma magis aucta decora,
Ac me Piccardam nosces, quae immixta beatis
Ipsa beata choris, ubi quam lentissima sphaera
Est lunae, locor hic. Quae nobis pectora solum
Exhilarata ardent divini flaminis igne,
50 Se duxisse hujus laetantur ab ordine formam;
Et nobis sors ista data est, quae tam ima videtur,
Quod curasse parum arguimur solemnia vota,
Et partim solvisse minus. - Tunc occupo et inquam:
Nescio quid vobis divini fulget in ore
55 Mirifico, prima quod vos ab imagine mutat.
Inde fuit nobis revocandi tarda facultas.
At quod tu narras, dat opem, ut cognoscere vultum
Sit mihi res levior. Sed ne hoc mihi dicere parce:
Vos, quae felices in sphaera degitis ista,
60 Unquam fert animus magis altas quaerere sedes,
Plura ut mirari majoraque foedera vobis
Multiplicare illic detur. - Prius illa parumper,
Cum qua tunc umbra stabat, subrisit et exin
Vultu adeo laeto respondit, ut igne caloris
65 Icta videretur primi: Quae dissita nostrum est
Per pectus, frater, sancti vis plurima amoris,
Dat desiderio tranquilla pace potiri,
Et facit, ut simul illa velit, quae possidet, ultra
Nil sitiens. Etenim si ferret nostra cupido,
70 Adspirare ultra atque magis sublimia inire,
Nostra forent vota illius pugnantia menti,
Qui nos sejunctas habet hic; quod et ipse videbis
Non cadere in sphaeras istas, ubi amare necesse
Dicas, si bene naturam perspexeris hujus
75 Aestus. Quin imo stat in hoc vitae esse beatae:
Stare intra fines, quos dat divina voluntas.
Cum qua de nostris quoque fit mens mentibus una.
Quare qualescumque sumus per multa gradatim
Limina, id et regno placet omni, non secus ipsi
80 Regi, qui nos sponte sua trahit, atque voluta
Hujus pax nostra est. Ipsa est illud mare magnum,
Quo, quidquid creat illa, atque edit lucis in auras
Natura, assiduo motus conamine tendit.
Tum patuit mihi, ut in coelo Paradisus ubique est:
85 Etsi cuncta beans supremi gratia amoris
Impluat haud aeque. Hic illorum more virorum,
Quos daps una dedit saturos, at ubi altera restat
Esca gulam alliciens, illi hanc spectare videntur,
Gratiaque est aliis de prima, ego nutibus usus
90 Et verbis egi, totam ut cognoscere telam
Possem, unde haec radium nondum ad capita ultima traxit.
Perfectae ob cursum vitae, meritumque profundum
Altius in coelo, dixit, stat femina, cujus
Ad normam in terris vos inter membra teguntur,
95 Velaturque caput. Dulci dare corpora somno,
Et vigilare illo cum sponso tempus ad usque
Postremum cupiens, cui fiunt omnia cara
Et rata, quae pietas et amor conformat ad aequam
Illius mentem. Primaevo flore juventae,
100 Illam ut subsequerer, terrae bona fluxa valere
Jussi, quoque illa usa fuit, me vestis amictu
Inclusi, sectamque sequi sectaeque magistram
Certa, palam vovi. At gens pius male sueta nocere,
Quam merila, avulsit dulcis me limine claustri.
105 Testor ego Superos, qualis post illa dolenda
Vita mihi fuerit. Quae se lux altera monstrat
Dextra mihi fulgens, quaeque ardet lumine nostri
Toto orbis, quidquid de me sum farier orsa,
Vult de se accipias, seseque fuisse sororem
110 Dicit, cui capitis sacratum est tegmen ademptum.
Sed quoniam ad vestros fluctus invita reducta est
Jus contra moremque bonum, nunquam illa solutum
Cor habuit velo. Lux haec Constantia magna est.
Quae se ex Suevorum vento genuisse secundo
115 Progeniem narrat, quae tertia et ultima lapsi
Vis fuit imperii. - Sic illa, et voce canora
Coepit: Ave Maria ! atque canens evanuit auras
In tenues, veluti grave per vada turbida corpus
Atque hanc, quoad potuit, cedentem nostra secuta
120 Est acies: ubi deflexit, quo me egerat aestus
Major, quaesivit signum et conversa petivit
Tota Beatricem. Illa oculos mihi perculit instar
Fulguris, ut primos ictus ego ferre nequirem:
Quae mihi caussa fuit, cur tardior ipse rogarem.
(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: