Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Paradisi XI: Sancte Francisce - - Dantis Allagherii Divina Comoedia

0 stultas hominum curas! quam manca labascit
Vanae vis sophiae, quae pennis verrere terram
Vos docet! Hicce petebat jus, artemque medendi
Alter, et ille sacros spectabat tonsus honores;
Viribus hic, lingua hic regnum usurpare parabat;
Quidam furandi, quidam civilia agendi
Ardebat studio, quosdam damnosa fatigat
In Venerem rabies, quosdam tenet otium inertes.
His ego tura penitus studiis, curisque solutus
Omnibus in coelo tecum, o bene nata Beatrix,
Versabar. Venit mihi gloria tanta recepto.
Postquam quisque locum rediens devenerat illum
Circuli, ubi ante luit, ceu cerea candelabro
Fax imposta, stetit. Tunc ante locuta lucerna
Est audita inibi subridens talia rursus
Ordiri exardens fulgenti purius igne:
Sicut ego aeternum speculatus lumine lumen
Istius ad jubar incendor, sic cernere in ipso
Mi datur, unde fluant, quae agitant tua pectora, curae.
Tu dubitas optasque, ut sic sermone patenti
Atque explanato rursus mea verba reponam,
Ut capiat tua mens. Jam scis haec me ante loculum.
Pinguis ubi crescit . — Non surrexisse secundum
A tanto, — Haec mea dicta satis distinguere oportet.
Quae rerum summam sapientia sola gubernat
Consilio tanto, ut mentis genus omne creatae
Inspicientis in hanc, ante imum tangere fundum
Quam sit, deficeret, rationis lumine victo;
Ut sponsa illius, quam sacro sanguine fuso
Junxerit ipse sibi, clamorem ex pectore ducens
Altum, sub dulcis complexus iret amantis
Tutior ipsa sibi, et magis ipsi fida, duobus
Principibus notis, gemino hanc solamine juvit,
Ipsam ut ductores hinc inde utrique praeirent:
Quorum unus Superum totus spirabat amores;
Alter, cui vastam implerat sapientia mentem.
In terris coeli referebat imagine lucem.
Dicam unum; quicunque unum laudaverit, ambos
Dicit; uterque etenim ad metam tendebat eandem.
Intra Tubinum et, quae collem elabitur, undam,
Quam sibi narratur sedem legisse beatus
Ubaldus, pendet clivus de monte praealto
Fertilis, exercens Perusinos frigore, et aestu
A porta solis, retroque jugum grave luget
Nuceria et Gualdus. Qua plus huic ardua clivo
Semita se frangit, sol terris fulsit obortus.
Qualis nonnunquam surgens Gangetide ab ora.
Quare si cui forte locum memorare placebit,
Non ille Ascesi nam verbis parcius esset
Usus, sed proprio hunc Orientis nomine dicat.
Nondum etiam adveniens multum distabat ab ortu.
Cum terras aliquo recreare levamine coepit
Virtutis dives magnae. Nam talis amore
Vinxerat hunc mulier, pro qua bella aspra subivit
Junior a patre, et cui. ceu morti, ostia gaudi
Haud quisquam pandit. Sed sacro antistite coram
Atque patre hanc sibi conjunxit, quam semper amavit.
Et magis, inque dies magis. Ilaec sponso orba priore.
Mille ultra et centum spreta atque obscura per annos,
Ante istum sedit, nullo invitante marito.
Nec juvit, quod fama refert, sub paupere Amicla
Invenisse casa, qui securum egerat aevum
Illius ad vocem, qui totum terruit orbem;
Et constans animo frustra fuit illa, feraxque
(Stante Maria infra) ausa crucem conscendere, Christo
Indivisa comes. Sed ne ultra obscura revolvam,
Disce his prolixe verbis me scribere amantes
Jam Paupertatem et Franciscum. Laetus utrique
Vultus, mirus amor, mens concors, dulce tuentes
His oculi in sanctas rapiebant pectora curas.
Tunc primum nudare pedes venerabilis ardet
Bernardus, tantamque avidus contingere pacem
Emicuit, cursu sibi visus tardior isse.
0 male cognitae opes, o copia vera honorum!
Nudis Aegidius, nudis Sylvester anbelat
Sectari sponsum pedibus; sic sponsa placebat.
Conjugo cum sancta incedit pater atque magister,
Quem proles humili sequitur circumdata fune.
Non huic securam frontem cor vile gravavit,
Quod natus Petro sit Bernardone parente.
Quod spretus mire, at regali pectore celsus
Durum propositum ostendit, quod dextera summi
Pontificis sanxit; quo mox praebente sigillum,
Olli turba frequens mira paupercula vita,
Quam melius caneret coelestis gloria coetus,
Creverat; et serto est per Honorium adaucta secundo
Flamine ab aeterno ductoris sancta cupido.
Utque ardens propriam pro Christo effundere vitam
Forti animo regis Babyloni ante ora superba
Oravit Christi caussam, Christumque sequentum;
Cumque minus movit praecordia gentis acerba,
Ne labor iret ibi nequidquam effusus, ad agros
Italicos rediit, foecundaque gramina fructu.
Antro marmoreo inclusus Tibrim inter et Arnum
A Christo accepit, postremi insigne sigilli,
Stigmata, quae membris binos is gessit in annos.
Posteaquam est illi visum, qui dote bonorum
Tanta hunc donarat, studioque et mente pusillum
Attrahere assumptum promissa ad praemia coeli;
Fratribus ille suam, ut justis haeredibus, aeque
Cessit commendans, qua nil sibi carius unquam
In vita fuerat, Dominam, hos hortatus, ut istam
Constanter colerent, fido istam pectore amarent;
Hujus et e gremio emissus se tollere ad auras
Spiritus egregius voluit redituque recepit
In sua se regna, istam unam esse feretri
Sat ducens posito. Nunc tccum conjice mente.
Qualis erat socius cimbam servare peritus
Petri, atque explorare poli rata in aequore signa.
Dux fuit hic noster. Quare tibi nosse licebit,
Quam lectam messem ferat, hunc quae turba sequatur,
Ut jubet. At se implere nova grex istius esca
Ardet hians adeo, ut non sit prohibere potestas,
Quin per diversos saltus palatus aberret
Quoque magis pecudes longe latequc vagantur,
Tanto ad ovile magis referunt se lactis inanes.
Nosco equidem ex istis aliquas, quae damna temente
Pastorem stringunt; verum haec esi tantula turba,
Ut satis exigui ad vestes sit copia panni.
Nunc si nostra tibi non est obscura loquela,
Si verba attentam tibi sunt immissa per aurem.
Si, quae fatus erani, revocas, contentus abibis
Ex parte; ipse etenim cernes plautam, unde secantur
Hami, et praecinctum renes ita concludentem:
Pinguis ubi crescit , qui res non captat inanes.

(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: