|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Purgatorii V: Buonconte Monsfeltrius Dantis Allagherii Divina Comoedia Jam procul umbrarum coctu digressus ab illo Ibam, ductoris vestigia pone secutus. Cum digitum intendens post me talem edidit una Exclamans vocem: En si non fulgere videtur 5 A laeva jubar huic subeunti, et planta moveri Non secus ac vivo. Ad rumorem ego lumina verti, Atque illas vidi me unum lustrare stupentes. Et retro fracti cedentia lumina solis. Cur in tot curas animum libi dividis, inquit 10 Doctor, ita ut gressus cessarint? Cur tibi curae est, Quid mussent illi strepitantes? Pergito mecum. Et sine, quod libeat, post tergus dicere vulgus. Sta veluti turris, quae immoto vertice nunquam. Quid possit Boreas, didicit. Nam seraper, ubi una, 15 Atque alia atque alia invadit praecordia cura. Longe a proposito fertur, quia, ubi altera gliscit, Altera lentescit. Potui nil dicere contra, Hoc uno excepto: Venio! Id dixi, ora colore Valde conspersus, quo vir quandoque repertus 20 Est dignus venia. Interea transversa legentes Clivi, prae nobis paulum longo ordine gentes Ibant, pro versu versum Miserere canendo Reddentes. At ubi sensit me turba vetantem Per corpus transire meum, quae spicula mittit 25 Sol, interruptum mutarunt carmen in unum Oh ! longum raucumque sonans. Ast agmine bini. Ex illo, qui se legatos ore ferebant, Occurrere simul nobis et voce rogarunt: Quae sit conditio vobis decreta, docete. 30 Atque meus doctor: Jam vobis ire licebit. Atque his, qui mittunt, eadem haec responsa referre: Hujus adhuc corpus vera coalescere carne; Cujus ut inspiciant umbram, si forte stetere. Ut reor, haec satis est illis responsa dedisse; 35 Ipsi habeatur honor, quod eas fortasse juvabit. Accensos nunquam, nocte incumbente, vapores Tam cito ego vidi sudum diffindere coelum, Aut mense Augusti nubes, jam sole cadente. Quam citius reditum hi tulerint alti ad juga montis; 40 Atque ubi perventum est illuc, comitante caterva Advenere sua regressi, ut fusa sine ullo Turba ruit freno. Quae se agglomeratque premitque, Ad nos festinans, numero gens plurima abundat, Et venit oratum, vates dicebat; at ipse 45 Ne tamen ire viam desiste audique rogantes. Non interrupto cursu. Tu, quae artubus illis. Cum quibus existi primas iu luminis auras, 0 anima, incedis vestita, initura beatas Sedes, clamabant venientes, ito parumper 50 Lenius atque vide, num quem libi noscere nostrum Forte datum fuerit, cujus narrata reportes Ad vestros. At cur properas? cur stare recusas? Nos vis hostilis jam cuuctos funere mersit. Assueti sceleri extremum duravimus usque 55 Ad tempus, donec lumen coeleste refulsit Mentibus, ac docuit sic, ut malefacta perosus Cum tletu ac certus veniam indulgere nocenti. Quisque sua exivit, placato numine, vita, Visendi quod amore sui praecordia adurit. 60 Ilis ego: Ut in vestros ego ligam lumina vultus, Haud ullum inspiciens nosco. At vos si qua juvabit Res penes arbitrium nostrum, o bene nata animarum Turba, loqui haud pudeat. Nam pacem juro per illam, Quam jubeor tantum ductorem pone secutus, 65 Nunc hoc, nunc illo properans, mihi quaerere iu orbe, Id me facturum. — Tum contra talibus unus Ifit: Quisque tuo benefacto lideret, ullo Quamquam haud jurasses verbo, prodesse studenti. Ni tibi propositum virtus male fida recidat. 70 Quare ego, prae reliquis unus qui te alloquor, oro, Ut, si forte unquam terram conspexeris illam, Aemiliae fines inter, quaeque Appulus arva Exercet, positam, Fani tu largus abundes Supplicibus verbis, quisque ut bene numen adoret 75 Pro me, ut purgando gravium delere malorum Sit mihi fas labem. Namque est mihi patria Fanum. Verum Antenoreos inter mihi plura profunda, Unde eruor fluxit, nostra in quo vita sedebat, Vulnera venerunt, ubi tutius ipse latere 80 Rebari Atestinus vehementi percitus ira ln me plus aequo patrati est criminis auctor. Quod si, dum fugi, Mirae loca lata petissem, Cum juxta Oriacum me primum oppresserat hostis. Nunc quoque, vitalis ubi ducitur aura, manerem. 85 Currenti est quaesita palus, cannaeque fimusque Impediere adeo trepidantem, ut corpore prono Conciderim; atque meis vidi manare cruentum In tellure lacum venis. — Deinde incipit alter; 0 quae vota trahunt te celsi ad culmina montis, 90 Sic rata sint: succurre meis, miserescere praesens Corde bono atque pio. Primas Monsfeltrius auras Ducere me vidit. Buoncontem agnosce; Joannae Non est cura mei . nec respicit altera egentem Turba. Ideo hos inter demissa fronte vagari 95 Cogor. Ego huic; Quae vis. fortunave Campaldino Te sic avertit procul, ut se scire sepulcrum Nemo tuum dicat? — Tunc is mihi talia reddit: Infra Clusinos agros delapsus Eremo, Tollit ubi culmen pater Apenninus ad astra. 100 Fons ruit oblique, Archianus qui dicitur illic. Jamque ego perveni, quo fertur nominis expers Unda, meum diro transfossus vulnere guttur, Diffugiens pedes, atque irrorans sanguine campum. Hic me defecere oculi, pariterque loquela 105 Clamantem extremum, lingua frigente, Mariam; Et corpus mansit solum. Nec vera pigebit Dicere, tuque refer vivis. Demissus ab alto Ales me prendit coelestis nuncius aulae; Tartareus contra clamare: O tu, incola coeli, 110 Cur me dimittis vacuum? Tu aeterna reportas Istius spolia ob miseram, mihi quae eripit istum, Lacrimulam. At reliqui quod me manet , ipse repexum Longe aliter mittam. Scis jam, ut se tollit in altum Collectus vapor humidus atque recedit in imbrem, 115 In loca cum surgit, gelidis ubi stringitur auris. Huc venit malus ille animus, qui mille nocendi Usque aries poscit solertis acumine mentis, Et fumum et ventum ingenita virtute repente Movit. Ubi est exstincta dies, caligine vallem 120 A Prato Magno in coelum sublime minantis Montis ad usque jugum texit, Dein desuper aethram Admonuit , foetusque in aquam dissolvitur aër. Praecipitant imbres, et quos jam terra nequibat Accipere, in fossas tulit impetus, utque fluentis 125 Mos solet esse amplis, undae traxere ruinam Tam rapide in flumen regale, ut nulla valeret Vis prohibere malum. Mea frigore membra soluta Indomiti Archiani furor aufert improbus inque Arnum conjecit, solvitque a pectore nexam, 130 Quam fecere crucem mihi brachia, cum dolor ingens Me vicit domitum, et per ripas volvit et imum Per fundum; deinde ipse sua cinctum atque revinctum Advolvit praeda. 0 patrias cum rursus adire Fas tibi erit terras, dabiturque quiescere longo 135 A 'cursu atque labore viae (sic fata secundam Tertia post animam est) , haud obliviscere nostri! Sum Pia, me genuit Sena confecitque Maremma, Scitque haec ille, prius mihi qui donarat habere Annellum, sociamque tori uxoremque vocarat. (curavit Johannes Teresi) scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||