Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Infernorum VI: Cerberus Dantis Allagherii Divina Comoedia

Ut mihi mens rediit, quae sese obstruxerat aute
Cognatorum umbras geminas, quia plurima sensus
'Tristitia pietas mihi perturbaverat omnes;
En nova poenarum facies, nova forma luenlum
5 Poenas, quocumque incessum, quocumque studerem
Vertere me, quocumque oculorum lumina ferre.
Devenioque locos , ubi saevit tertius orbis
Vi pluviae aeterna, sacra, gelidaque gravique,
Cui modus usque suus, novitas cui nulla. Ruebat
10 Agmen aquae linctae, et solida nix grandine mista
Aera per densum nigra formidine coecum.
Exhalat saevam tellus imbuta mephitin.
Bellua crudelis diversaque, Cerberus, ore
Tergemino latrat furibundi more molossi,
15 Damnatis instans, quos mergit vasta vorago.
Sanguinei huic oculi, stat barba huic uncta, colore
Foeda atro, venter latus, manus hispida, adunco
Ungue umbras lacerat, glubensque in frusta resolvit.
Has imber cogit questu exululare canino:
20 Nunc lateris laevi defendunt objice dextrum.
Nunc dextri laevum. Volvunt sic se usque profani.
Nos ubi prospexit magnus draco Cerberus, ora
Pandit, et ostendit stantes deuso agmine dentes.
Nullum quod sineret membrum consistere, habebat.
25 Tum dux extendit palmas terramque prehendit,
Et manibus plenis inhiantis misit in ora.
Utque canis, quem dira fames latrare coegit,
Dum mordet pastum correptum dente, quiescit,
Id tantum spectans pugnausque, ut devoret escam:
30 Lurida sic monstro est facies mutata trifauci
Obtundenti animas ita, ut obsurdescere malint
Imbre gravi domitas nos praeterlabimur umbras.
Et vanas hominis vivi sub imagine formas
Calcamus. Stabant hic omnes undique stratae,
35 Tantum una excepta, quae mox se arrexerat atque,
Ut nos intrantes vidit, se in sede locavit.
Tu, qui per valles Plutonis duceris istas,
Me internosce, inquit, si scis. Tibi vita, priusquam
Me mors destrueret, superas fuit edita in oras.
40 Huic ego respondi: Qui te sic conficit angor,
Sic a mente mihi te forte abducit, ut unquam
Haud te oculis videar vidisse. At fare vicissim,
Qui sis, tantorum qui in tristia lustra malorum
Missus es, ac jussus tam diram pendere poenam,
45 Ut, si quid majus, nil sit odiosius ista?
Atque haec conversus contra, Me floridus Arnus,
Ille refert, genuit tuaque urbs repleta veneno
Invidiae tanto, ut superans pleno effluat alveo.
Me tenuit secum , dum arrisit vita serena.
50 Vos appellastis cives me nomine Porcum,
Quod dederat damnosa gulae milii culpa ; sub imbre
Frangor, ut ipse vides. Sed hon ego solus in isto
Supplicio, at similem ob noxam mugire videbis
Hos omnes. Sic is, non ultra. Ego talibus illum
55 Aggredior: Dolor iste tuus me ita praegravat, ut me
Lugere hortetur. Sed dic, si est scire potestas:
Quo cives urbis studia in contraria scissae
Devenient? Num quis justus? Da discere caussam,
Cur hanc dissidio invasit discordia tanto.
60 Is mihi: Defuncti longo certamine ad arma
Coucurrent, caedemque, et pars silvatica partem
Adversam male mulcatam compellet abire.
Ante sed occiduus quam trinum expleverit orbem
Sol, opus est, ut et ipsa cadat, pars altera praestet
65 Unius auxilio, qui nunc se fingit amicum;
Attolletque diu frontes, et pondere duro
Victricem premet, haec quamquam indoleatque frematque.
Justi sunt bini, at nemo est, qui commodet aures
Istorum monitis. Fastus, livorque, sitisque
70 Auri scintillae sunt tres, quae corda perurunt.
Hic interrupit lacrimabile carmen. Ego illi:
Id quoque me doceas, cupio, et ne discere aventi
Ulteriora neges. Tejajius et Farinata,
Ilii ita praestantes meritis, et Rusticulorum
75 Progenies Jacob, Henricus, Musca, cohorsque
Caetera, tam ardentes bene per benefacta mereri.
Dic, ubi sunt? Horum fac des mihi noscere vultus;
Namque ingens animum mihi stringit scire cupido,
Utrum illos coelum beet, an styx atra venenet.
80 Isque: Animas inter mage nigras. Nec genus unum
Noxarum, at varium sontes dejecit in ima.
Hos tu, si inferiora queas penetrare, videbis.
At tibi cum dabitur dulces evadere ad auras,
Fac jubeas, quaeso, nostri meminisse sodales;
85 Nullum ultra verbum tibi, nec responsa remitto.
Tum rectos oculorum orbes distorsit acerbe,
Me inspexit paullum atque exin caput inclinavit,
Atque simul cecidit reliquorum examine mistus
Coecorum. — Tunc Minciades mihi talia ductor:
90 Non huic praeterea secedet pectore somnus.
Ante tuba angelico quam personel omnia signo,
Tempore quo adveniet pravis inimica potestas.
Exin quisque suum inveniet sibi triste sepulchrum,
Induet atque sibi carnem propriamque figuram;
95 Quae semel intonuit sententia, tundet et aures
Aeternum. — Sic tardigradi loca per nigra, mista
Colluvie umbrarum et pluviae, processimus ultra.
Tangentes vitam, haud longo sermone, futuram.
Hic ego: Praeceptor, dixi, anne haec ipsa tenore
100 Supplicia augescent aliquo post magna Tonantis
Judicia aeterni? Numquid mitescere poenae
Incipient forte, an miseros sic acriter urent?
Ille mihi: Quae olim didicisti, mente revolve;
Singula plus tanto vim gaudi vimque doloris
105 Sentire, haec quanto sunt perfectissima tota.
Quamvis id nunquam gens haec devota futurum .
Speret, ut ex vero perfecta exsurgere possit.
Illinc plus, quam istinc tamen hoc exspectat et ipsa
Sic nos progressi in gyrum confecimus orbem,
110 Multa simul fantes, iterum quae dicere parcam,
Inque locum ventum est, qui dat descendere ad ima.
Hic nos Plutonem, magnum illum invenimus hostem.

(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: