|
|
|
POLITICA
Valetudo Hugonis Chavez ingravescit
Valetudo Hugonis Chavez ingravescit
Incertum est, an Hugo Chavez, qui propter tumorem malignum
denuo erat secatus, iterum munus praesidis initurus sit. Nam
valetudo eius, qui in certamine suffragatorio declaraverit se
plane esse refectum, denuo ingravuit. Ob viam spiritus
inflammatam rem esse summo in discrimine Nicolaus Madurus,
praeses vicarius Venetiolanus, qui hoc tempore Havannae versatur,
nuntiavit.
Se die dominica cum praeside esse collocutum; quem se plane
hortatum esse, ut populum de sua valetudine certiorem faceret.
Quae cum esset etiamnunc in ambiguo, robur tamen eius et animi et
corporis tantum esse, ut hoc discrimen posset superari.
Si Chavez, qui mense Octobri iterum praeses creatus erat,
IV.Id.Ian. alterum praesidiatum inire non poterit, denuo
suffragia fieri necesse erit. Chavez, antequam in Cubam profectus
est, Madurum successorem delegerat, cui partem potestatis suae
iam nunc concessit. Ita labores minui, quos ferret in munere
fungendo.
Sed adversarii praesidis sperant eo facilius fore, ut victores
e suffragiis exeant, si Madurus praesidiatum petat.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 31/12/2012 16h36
.
.

|
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|