|
|
|
POLITICA
Cives Austriaci officio militari suffragantur
Cives Austriaci officio
militari suffragantur
Rarissime quidem fit, ut populus Austriacus
sententiam rogetur. Quamobrem non est mirum, quod dimidia fere
pars civitatis interrogata, officiumne militare retineretur an
exercitus voluntarius institueretur, sententiam dixit. Discordia
inter eas partes orta, quae summam in re publica potestatem
obtinent, quomodo securitas civitatis quam optime praestaretur,
nunc populus iudicavit : sexaginta centesimae ad officium
militare retinendum sententiam tulerunt.
Sed in tanta disputatione nemo fere fuit,
qui statum exercitus vere tristissimum praeteriret. Ergo etiam
ii, qui officio militari favent, haud ignorant permulta esse
mutanda, ut exercitus foederalis etiam in futuro munere suo fungi
possit. Praeterea multi fuerunt, qui censerent officium militare
ideo esse retinendum, ut officium civile porro
praestaretur. Quod officium ii praestare debent, qui nescioqua de
causa militiam recusant. His iuvenibus, cum officium praestent in
senibus vel aegrotis curandis, eae societates, quibus salus
communis commissa est, carere non iam possunt. Itaque socialistae, qui exercitui voluntario favebant, « officium sociale
voluntarium » cogitabant, cui interesse et feminis liceret.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 20/01/2013 22h25
.
.

|
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|