|
|
|
POLITICA
In Hungaria cruces uncinatae impune gestabuntur
In Hungaria cruces uncinatae impune gestabuntur
Summi iudices Hungari decreverunt, ut civibus denuo liceret quaedam tyrannidis insignia secum gestare, quod lex nunc sublata libertati sentiendi repugnaret. Quae lex a prid.Kal. Mai. non iam valebit. Iudices, cum affirmarent eam legem, quae dignitatem humanam tueretur, non sine iusta causa datam esse, codicem civilem tamen in ea re ambiguitate quadam non carere dixerunt.

Iam anno MMVIII Attila Vajnai, assectator communistarum,
rogationem tulerat, ut ea lex tolleretur. Vajnai de stella rubra
gestitata anno ante ad multam condemnatus erat, quia stella
rubra, malleus cum falce, crux unciata insignia tyrannidis
essent. Quae insignia gestare Hungari anno MCMXCIII vetiti sunt.
Sed communistae insignia sua cum cruce unciata aequari
conferrique posse negabant.
Causa ad iudicium Strazburgense delata iudices negaverunt
stellam rubram semper ad tyrannidem pertinere. Vajnai, cum
sententiam suam comprobatam esse vidisset, iterum summos iudices
Hungarorum adiit, qui ita iudicaverunt ut supra scriptum est.
Tamen iudices iis, quibus legum latio commissa est, aliquantum
temporis concedere volunt, ut novas in ea re leges dare possint.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/02/2013 00h05
.
.

|
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|