|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Lavrov in civitates occidentales invehitur ...Sergius Lavrov, minister Russus rerum externarum, Novi Eboraci in oratione ad Nationes Unitas habita civitates occidentales acerrime vituperavit: Americanos Europaeosque se ipsos decipere, cum simularent se democratiam tueri velle. Eos ex consuetudine esse paratissimos ad vim militarem adhibendam, cum Russi a vi armisque abhorrerent. Arrogantiam Americanorum Europaeorumque Ucrainianis detrimento fuisse, cum coniuratoribus ab illis fautum esset. Illos, in quorum potestate Ucrainia nunc esset, vim adhibuisse contra eos, qui nihil in animo habuissent nisi ut cultum sermonemque suum defenderent. Americanos Europaeosque, cum id agere vellent, ut quam maximam orbis partem in custodiam suam redigerent, constituta Nationum Unitarum et pacta Helsinkiana neglegere. Sanctiones, quas Europaei Americanique in terram suam statuissent, quia nemini usui essent, omni ratione carere; cui rei documento esse sanctiones, quibus Americani Cubanos iam diu coercerent. Quod Americani quam plurimos populos imperio regere vellent, saeculo vicesimo primo a consuetudine rerum publicarum abhorrere. Scripsit Volfgangus Austriacus - 30/09/2014 16h30 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||