|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
De comitiis IsraëlianisDie XVII mensis Martii suffragia admodum dubia feruntur in Israële: nam utrum minister primarius Beniaminus Netanyahu (cuius imago in latere dextro aspicis) an Factio Zionistica victura sit omnino ignoratur, minimo intervallo ab opinionum indagatoribus inter duas partes ipsarumque socios comperto. Beniaminus novissimis diebus negavit ullam rempublicam Palaestinensium conditum iri, si consensus sibi sodalibusque suis confirmatus erit; discrimen tamen oeconomicum ad alias sollicitudines mentes civium adeo avertere possit, ut Isaaci Herzog ducis Zionistarum consilia praevalere queant. Vesperi exitus comitiorum divulgabuntur, post diuturnas pactiones - censent observatores - novum regimen creabitur, est enim ratio eligendi senatus, qui lingua Judaica ""Knesset" appellatur, talis, ut nulla sellarum additio tribuatur factioni illi, quae consensuum partem maximam sibi comparaverit.
Scripsit Herimannus Novocomensis - 17/03/2015 10h21 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||