|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Milos Zeman legatum Americanorum ab arce Pragensi prohibetMilos Zeman, praeses Czechiae, in Andream Shapironem, legatum Americanorum, vehementer invectus est, qui iter suum Moscoviense acriter vituperasset, quod fiet VII.Id. Maias. Quo die Moscoviae quotannis victoria celebratur, quam Russi bello in Nazistas gesto adepti sunt. Ob eam rem Shapironem legatum inde ab hoc tempore ab arce Pragensi prohibitum iri Zeman diurnariis ephemeridis “parlamentnilisty” dixit. Se non credere posse legatum Bohemicum praesidi Americano praecipere, quo iter faceret. In itineribus faciendis a nullis legatis se ferre interfari. Shapiro in televisione Bohemica dixerat fieri posse, ut ex omnibus, qui summum in Europaea Unione locum obtinerent, unus Zeman sollemnibus Moscoviensibus interesset. Quam rem esse satis molestam. Suum tamen non esse praesidi dicere, quid faceret. Cuius iter Moscoviense scilicet non omnibus probatur. Qui factioni praesidis oppositi sunt, eius proposita reprehendunt propter consilia rationesque Russorum ad Ucrainiam pertinentia. Scripsit Volfgangus Austriacus - 06/04/2015 01h33 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||