|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Pactio de armis nuclearibus cum Irania Potentissimae nationes et Irania pactionem in Lausanna Helvetiorum die Iovis 2 mensis Aprilis celebrarunt, ne Iranii potentiam nuclearem adipiscerentur neve bombam neutronicam fabricarent, atque etiam ut decem sequentes annos actuositas atomica ab iisdem minueretur. Nationes hae sunt Regnum Unitum sive Britannia, Francogallia, Sinae, Russia, Germania, Civitatesque Unitae Septentrionales. Huius autem pactionis protocollum pridie Kal. Maias rati habendum est ut foedus inter nationes supradictas et Iraniam plane vigeat. Israeliani, qui iam pridem cum Iraniis haud amicaliter invicem sese gerunt, valde huic pactioni adversantur, propterea quod timent ne Iranii, quibus potestas data est ad vestigandum pro progressu, energeia nucleari adhibita, clandestine uranium ditent et bombam tandem perficiant. Praeterea in Irania pactio probanda est a Parlamento antequam vigeat; ibi sunt parlamentarii qui huic pactioni etiam adversantur quia nolunt suum Praesidem ad Occidentem his pactionibus appropinquare; ex pactione vero putatur (textus certus adhuc ignoratur) Agenturam Internationalem pro Energenia Atomica (AIEA) instrumenta nuclearia Irania examinaturam; tamen parlamentarii et Iranii et Israeliani hanc pactionem eiusque protocollum exigua vel non sufficientia iudicarunt. Quapropter expectandae sunt Kalendae Maiae. Scripsit Paulus Kangiser - 07/04/2015 11h28 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||