|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
EUROPA EX BRITANNIA OPPUGNATA Postquam in Orlando, urbe Septentrioamericana, homosexuales, qui in coetu festive versabantur, quincuaginta a quodam tromocrate interfecti sunt, omnium mentes denuo ad Britanniae Exitum de Unione Europaea se converterunt (liceat autem latinizare Brexit in tertia declinatione, genetivus Brexitis, neutrius generis). Ex recenti percontatione quadragesima sexta (46%) centesima pars pro Brexite opinatur et trigesima nona (39%) malit in Unione manere, at undecima (11%) nescit utri parti favebit, quartaque pars (4%) in plebiscitu die 23 mensis Iunii se non interfuturam affirmat (ex percontatione a YouGov facta). Parlamentarii autem sexaginta (65) monuerunt ut, Brexite triumphante, vectigalia augerent et impensae publicae pro egenis minuerent; multi quoque putant migrantes ab Europa Orientali, Brexite approbato, Angliam non petituros. Tam acris et saeva est pugna de Brexite ut parlamentaria Ioanna (Jo) Cox, quae nexui cum Unione Europaea favebat, a quodam separationis fautore die 17 mensis junii esset interfecta. Reliqui Europaei timent ne Anglia ab Unione exeat, praesertim quod oeconomia, id est negotia atque incepta, magna detrimenta caperent; denique David Cameron dixit exitum ab Unione Europaea esse sine reversione iter, nam euronibus deinde uterentur et zonam sine terminis (Schengen)in migrationibus observarent et impensas pro Communitatis administratione augerent; Brexite triumphante, alius Minister Primarius ab Anglis fortasse eligatur. Scripsit Paulus Kangiser - 21/06/2016 01h41 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||