|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Montenegrini Russos coniurationis factae insimulant Cum Montenigrini Russos coniurationis insimulavissent, qua mense Octobri Milo Djukanovic deiceretur, qui tunc primus minister fuit, Russi omnia crimina a se reiecerunt. Quae Demetrius Peskow pro praeside locutus absurda appellavit, cum omni argumento carerent. Russos rebus internis Montenigrinis se non immiscere. Milivoius Katnic accusator publicus die Solis dixerat regimen Russum partem coniurationis fuisse, ut Milone Djukanovic deiecto quidam ex factione opposita rerum potiretur, qui prohiberet, ne res publica Montenigrina foederi militari NATO se adiungeret. „pro certo nunc habemus“, inquit, „ nonnullos magistratus Russos coniurationis participes fuisse.“ Russiae esse eam rem patefacere. Legatis ad conventum nationalem creatis factio democratica-socialis, cui Djukanovic praefuit, victrix e suffragiis exiit. Eo ipso die XX Serbi comprehensi sunt, quod insidias Djukanovicio paravissent novisque rebus studuissent. Sed factio opposita persuasum habet Djukanovicium rem finxisse, ut potestatem retineret, quam plus viginti annos obtinuerat. Tamen post suffragia mense Octobri habita Dusko Markovic, familiaris eius, in locum eius successit. Moderatores Montenigrini contendunt, ut res publica sua et Unioni Europaeae et NATOni se adiungat, quod Russi quidem moleste ferunt. Scripsit Volfgangus Austriacus - 22/02/2017 15h13 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||