Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA

VER BIRMANICUM IAM ESSE COEPIT… AN ADHUC HIEMS EST?

Quasi tempora verna sint, veris voce saepe appellantur variarum nationum motus quibus ad libertatem suam vindicandam hae adversus vires externas aut internas quae eas comprimant pugnant. De Vere Pragensi, exempli gratia, loqui licet de Vereque Arabico, quod abhinc decennium nonnullas terras Arabicas rebus novis affecit.

De Birmania nunc sit sermo, quae post multa regiminis militaris lustra democratiae viam pedetemptim invenisse videbatur duce imprimis Aung San Suu Kyi, quae XXX abhinc annis praemio Nobeliano pacis honestata est. Exercitus tamen Birmanicus, fraudulenta novissima comitia fingens mense Novembri proximo habita, ex quibus factio democratica ei adversa victoriam reportavit, vi, non iure, rerum Kalendis his Februariis potitus est. Dum ipsa Suu Kyi multique magistratus designati, activistae, studiosi… in liberis custodiis et in carceribus detinentur, permulta civium milia in viis haud paucarum urbium, variis formis ac coloribus, in varias nonnumquam distincta professiones reclamitaverunt: nosocomi et medici, praeceptores, advocati, doctores machinarii, monachi Buddhistici… separatim et tamen una quodammodo voce pluries contra regimen militare reclamaverunt ut populi voluntas respiceretur. Etiam elephantes nonnusquam in processionibus civicis conspecti sunt; homines multi umbellam apertam gerentes ad “motum umbellarum” Hongkongensem pro democratia anno MMXIV habitum memorandum item processerunt, alii vestimentis dormitoriis induti inter ceteros reclamatores iacuerunt ad hoc significandum, ob biocolytarum saevitiam cives a regimine dissidentes noctu capientium difficile esse impraesentiarum dormire. Vesperi autem ollarum percussio quasi domestica reclamationum diurnarum continuatio facta est. Inoboedientiae civilis –uti aiunt– motus praeterea fieri coepit. Operistitium “generale” (id est ad omnia negotia pertinens) in diem vicesimam alteram mensis indictum est. Cum haec dies 22/2/2021 numeris Arabicis describatur, insurrectio illorum “quinque 2” est nuncupata, qua, in spe boni exitus, “ver Birmanicum” initium haberet. Reclamationem in memoriam talia revocant die octavo Augusti anni MCMLXXXVIII contra regimen militare Birmanicum pariter inceptam insurrectionemque “quattuor 8” (8/8/’88) vocatam, quae multo fuit cruore polluta; et sane ad rem explanandam numeros Arabicos liberaliter hic excipimus. Reclamationes anni MMVII quoque mentione sunt dignae, in quibus haud pauci monachi trucidati sunt ac monasteria violata, ita ut “res novae croceae”, a vestium monachicarum colore, sint illae appellatae. Lex fundamentalis nova sequenti anno promulgata est quae Birmaniam ad democratiam gradatim ducere dicebatur exercitu tamen magnam potestatem retinente. Hodie autem, etsi facilius rerum notitia per imagines quoque celerrimas vulgatur necnon mundus totus res Birmanicas spectat atque quidnam sit futurum exspectat, fieri tamen potest ut novae magnae caedes fiant, dum innumeri adulescentes potissimum (sint ii ethnice Birmani aut ad alias gentes pertineant Birmaniam incolentes, qualis et Rohingyarum partim est), quippe qui plerumque libertatem his annis aliquantulum praegustaverint deque vita sua meliora sperent quam ea quae sint parentes experti, de futuro suo certant, ut democratia stabiliter in terra natali floreat neve hiems stratocratiae (quae est exercitus potestas) vires adulescentes reprimat. Nam, etiamsi contra populi voluntatem nulla terra regi potest, in Birmania tamen iam diu accidit ut minor civitatis pars, per vim, potestatem et divitias sibi domibusque suis comparare iniuste cupiat. His est sane dicendum cum Augustino: “Remota iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia?”.

Ceterum societatis ASEAN populi –mea quidem sententia–, cum et mente et situ Birmanis quam Occidentales sint propinquiores, multum ad res Birmanicas sanandas possunt, qua de causa Bangkokii, in capite Thailandiae, colloquia inter ministros a negotiis exteris Birmaniae, Indonesiae Thailandiaeque –quae omnes ad eandem societatem pertinent– haberi coepta sunt ut regimen Birmaniae militare quam primum extraordinarium rerum statum aboleat processumque democraticum restauret. Est scilicet ASEAN (acronymum Anglicanum quod “Association of South-East Asian Nations” significat) consociatio civitatum Asiae meridionalis-orientalis, cuius membra sunt etiam Insulae Philippinae, in quibus vitam dego. Cum Birmania non longo cursu a Philippinis Insulis distet vel distare videatur –ei saltem qui ex Italia, verbi gratia, in ultimam Asiam meridianam se iam coniecerit–, amica quaedam mea Itala anno proximo, cum in Insulis Philippinis peregrinaretur, ex iisdem Insulis Asiaticis se in Birmaniam conferre statuit, in qua terra iuvenem amicum, quem et ego novi, habebat qui eam erat ibi conventurus ac comitaturus. Superiore anno –ut bene scitur– morbus coronarius, vulgo “Covid-19” (enuntietur “19” eo more quo cuique libeat), se longe lateque per totum orbem diffudit; amica autem mea paulo ante quam ex Philippinis in quamvis aliam civitatem perdifficile grassante lue fieret proficisci, id est mense Martio, in Birmaniam ex his Insulis, cum morbi periculum iam immineret, sollicita sed non perterrita se contulit atque ad easdem est die praestituta reversa. In Italiam vero aliquot mensibus post diem quem ad reditum constituerat peste coronaria impediente tandem regressa est. Hoc nobis, etiam eiusdem peregrinatricis testimonio fretis, dicere licet, a sodale nempe mea anno bismillesimo vicesimo talem Birmaniam visam esse (et in urbe Yangon et in regionibus montanis interioribus) qualem nunc vellent multi viatores, re coronaria et re militari non iam impedientibus, denuo videre: pacificam, vita speque plenam, advenis benignam.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 03/03/2021 22h19


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: