|
|
|
POLITICA
Negotiator Helveticus magistratibus Libycis se tradidit
Dalai Lama a praeside Obama excepto Sinenses
reclamant
Cum Dalai Lama a Baraco Obama in Domo Alba hospitio exceptus
esset, nulla Sinensibus fuit mora, quin huic rei vehementer
reclamarent.
Americanos non solum rebus ad Sinenses pertinentibus se
immiscuisse, sed etiam sensus populi Sinensis violavisse, quae
res rationibus, quas Sinenses cum Americanis haberent, non
mediocri detrimento esset, Ma Zhaoxu, qui pro ministro rerum
exterarum locutus est, Veneris die declaravit. Praesidem Obamam,
cum Dalai Lamam excepisset, sibi ipsi repugnavisse, ut qui
saepenumero affirmasset se eos non adiuturum, qui libertati
Tibetanorum studerent, quia Tibetum pars Siniae esset. Iam antea
Jon Huntsman, legatus Americanus, in ministerium Sinense rerum
exterarum venire iussus erat.
Obama hospitem suum non, ut antecessor eius Georgius W. Bush, in
praetorio suo ovato (Oval Office) excepit, sed in
conclavi tabulario, quod dicitur. Conventum photographice reddere
diurnarii vetiti sunt. Qua re concessa Sinenses tamen minime moti
esse videntur.
Obamam affirmavisse se identitati culturali et iuribus humanis
Tibetanorum servandis favere locutor Domus Albae dixit. Praeterea
eum laudavisse, quod Dalai Lama se obligavisset, ut vi
abstineret, deinde, quod conatus esset colloquia cum regimine
Sinensi inire.
Quid reclamationes Sinensium effecturae sint, adhuc incertum est.
Diurarii Sinenses quidem, qui de hac re scripserunt, nuper
poposcerunt ut regimen suum consiliis Americanorum vehementius
intercederet.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 15/03/2010 23h58
.
.

|
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|