Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 10 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
De cultibus Decembribus in Europa orientali

De cultibus Decembribus in Europa orientali

Apud Cassubianos Nicolaus est nomen daemonis silvestris malevoli, omnino ergo sancto Nicolao, ut saltem in ceteris terris plerumque dicatur pingaturve, alieni. Sed apud Slavos generaliter sanctus hic indolem habet quasi semi-silvestrem ac praecipue rerum lupinarum putatur esse peritus. Inde et protector pecudis ab incursibus luporum a monticolis Carpatensibus creditur, licet nullam talem rem (neque ullam luporum mentionem) hagiographia officialis sancti episcopi Myrensis contineat. (Sed de ipsis lupis quoque curat ille sanctus, ne a temperie frigida moriantur.)

In nonnullis locis montanis die 6 Decembris, festo scilicet sancti Nicolai, agricolae oves gregatim ad ipsum limen ecclesiae adducunt, ad missam sanctam specialem audiendam, qua audita tutiores oves creduntur fieri a lupi dentibus. In aliis autem locis servatur adhuc mos tempore cenae vigiliae diei natalis Christi lupum ad mensam, ad cenandum scilicet una cum hominibus, magna voce clamando invitare. Ethnographi credunt sanctum Nicolaum in Slavia, praesertim in Ruthenia, intercepisse cultum pagani dei Veles, noti quoque ut Deus Pecudis, sicut in Scandinavia intercepit ille cultum dei Odin. Veles, quoad scimus, ad lycanthropiam satis pronus erat, dum Odin die solstitii hiemalis solebat domos hominum una cum duobus lupis (nominibus Geki et Freki) visitare, ut dona pueris daret. Sicut hodie, quamquam sine lupis, facere solet die sui festi (aut saepius die Nativitatis Christi) sanctus Nicolaus. Apud Ruthenos sanctus Nicolaus Thaumaturgos interdum tanta cum reverentia ut ipse Deus Creator adoratur. (Sicut in Polonia Beata Virgo Maria).

Constat sanctum Nicolaum, manibus plenis donorum pueris praebendorum, primum venisse in urbes Europaeas e directione meridiana. Ita mediis iam in aevis Sinterklaas ille Batavorum Amstelodamum petere solebat navi velivolante de maribus tepidis zonae australis adveniens, dum peram donorum pone se portabat servus eius nigricolor, nomine Petrus Niger (Zwarte Piet). Demum anno 1822, cum Clemens Clarke Moore scripsisset poëma de sancto Nicolao adveniente de polo arctico trahea tarandis tracta, haec imago statim maiorem in populis terrarum borealium gratiam invenit. Ceterum in Russia pro sancto Nicolao dona Natalicia pueris dat Avus Frigus (Died Moroz), in aliis autem terris fidei Byzantinae sanctus Basilius - hic tamen demum 6. Ianuarii sua dona praebet. In occidentalibus regionibus Poloniae loco sancti Nicolai in domos puerorum dona die festo huius sancti (i.e. 6 Decembris) portat Gwiazdor sive Daemon Sidereus, in Polonia Minore autem die Nativitatis Angelulus (Aniolek). In Silesia Superiore hoc honore fungitur Puerulus (Dzieciatko), qui verisimiliter est imago Iesu parvuli. In Hispania die 6 Decembris dona pueris adportant Tres Magi.

Scripsit Stanislaus Tekieli - 08/12/2012



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: