Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Humulibus veritas,

Humilibus veritas, non superbis

Hoc Evangelium dominicale in Iesuchristi imos affectus nos conducit: gratus erga Patrem, quamquam nuper eius praedicatio a sapientibus et peritis non bene recepta fuerat. Summi sacerdotes et scribae et sadducaei Novum Nuntium exaudire noluerunt. Tunc Iesus exclamavit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.” (Mt 11, 25).

Inter parvulos et sapientes magna differentia interest. Sapientes Iudaei Legem iam pernoscere postulabant, ita ut eis nulla Divina revelatione opus esset; ipsis propria conscientia sufficiebat. Etiam aliquot Iudaici doctores in populum inscientem immisericordes se praebebant. Credebant neminem nisi ipsi Salutis viam ac clavem possidere.

Summa de Deo sapientia fere semper iis celatur, qui Spiritus veritatibus se claudunt, qui vanitatem exhibentes ob scientiam et rerum notitiam fiunt superbi, qui de doctrina vel sacra vel saeculari vaniloquuntur, qui se sibi sufficere existimant. Ea sapientia revelatur iis qui agnoscunt Deum orbe terrarum atque humana mente maiorem esse, qui se salvari cupiunt, qui vitae mysteria secundum Iesuchristi oculos considerant.

Evangelium hoc die dominico nobis propositum, ad cordis simplicitatem nos vocat, ut huius modi praesentiam Dei in nostra vita dilucide perspiciamus. Saepe fit ut in Sacris Scripturis inveniantur miseri et ignari, qui veram sapientiam adepti sunt, qui res divinas intellegunt et ab iis pleni beatitudine evadant.

Recenter ut personae simplices, humiles, divinae sapientiae apertae eminuerunt, in exemplum, Sancta Maria Faustina Kowalska (1905-1938), monacha Polona atque beata Alexandrina Maria da Costa (1904-1938), Lusitana, quae “Cooperatrix Salesiana” fuit. Hae vix litteras didicerunt, sed tamen mira scripta reliquerunt, quae veram sapientiam divinam ostendunt, adeo ut patet Spiritum Sanctum, luce splendenti, in utramque afflavisse.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die dominico XIV per annum habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser - 08/07/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: