Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 18 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Quid Regno Dei simile est?

Quid Regno Dei simile est?

“Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit et prae gaudio illius vadit, et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.

Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.

Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum , et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium” (Mt 13, 44-50).

Ex his tribus parabolis comperitur Regnum Dei sive Regnum Caelorum novum esse rerum statum, novam vitae condicionem. Parabolis relatis, Iesus discipulos rogavit: “Intellexistis haec omnia?”. Quae rogatio nobis quoque hodie proposita est.

Ad respondendum, tamen, oportet discernere ubi sint certi verique valores et operam dare ut eos assequamur. Si hodie Iesus ea verba fecisset, non de thesauro fortasse sed de ingenti petrolei vi sub solo abscondita esset locutus, vel de aliquo negotio deve actionibus commercialibus ut pecuniae collocatio sit optima nobis.

Ne valores spirituales confundamus cum rebus materialibus. Opus est nobis sacrificium quoddam ut thesaurum vel margaritam inveniamus; itemque ut Regno Dei olim adsimus. Si Iesum sequimur optandum nobis est id quod certum et securum est.

Versamur in societate mundana ubi plerique se assecurationis contractibus protegunt. Num etiam assecurationes sunt contra mortem? Minime. Sed post mortem pecunia indemnationis causa heredibus datur. Contra ipsam mortem, nulla assecuratio stipulari potest.

Regnum Caelorum optare est veram pacisci assecurationem, quae non solum prodest heredibus sed etiam ipsi qui moritur. “Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet”, Iesus dixit.

Deus igitur optimus thesaurus est, ita ut oportet nos Ei vehementi studio atque sine ulla condicione adhaerere, ut Sanctus Augustinus, qui nobis hoc splendidum testimonium personale reliquit: “Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam, et in ista formosa quae fecisti deformis inruebam. mecum eras, et tecum non eram. ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. vocasti et clamasti et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustavi et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam” (Conf. X, 27).

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die dominico XVII per annum habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser - 28/07/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: