Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Navis in procella

Navis in procella

Iesus, ut ei mos erat, in montem ascendit ut oraret; discipuli autem in mari Galilaeo navicula vento adverso navigabant. Multo mane, Iesus ad eos approquinquavit ambulans super aquas; phantasma videbatur et discipuli timuerunt; sed Petrus ad eum ire voluit, Iesu annuente; ambulans super aquas cum procellam formidaret et mergi coepisset clamavit: “Domine, salvum me fac”. Iesus manu Petrum tenens, ei dixit: "Modicae fidei, quare dubitasti?". In naviculam ascenderunt et procella sedavit. Discipuli autem Iesu dixerunt: “Vere Filius Dei es!” eumque adorarunt (Cf Mt 14, 22-33).

Vita nostra interdum similis est atque navicula fluctibus adversoque vento excussa; sine spiramento videmur, angore et lassitudine afficimur. Sumus etiam modicae fidei adeo ut Dominum approquinquantem non videamus. Ipse in nostra vita fluctus ventosque sedare potest.

Petrus raram rogationem Iesu fecerat: super aquas ambulare; dum ambulat procellam formidat et mergi coepit, amissa fiducia. Hoc idem multis Christianis accidit: Iesum venerantur et sequuntur, sed rebus adversis, et nisi fert Iesus opem, naufragi demergunt. Nisi cottidie Iesu familiariter utamur naufragium vitare non possumus.

Ex hoc evangelio comperimus - quamvis rebus obruamur adversis, vel timores patiamur - Iesum constanter nobiscum esse. Deum precemur ut Iesum omni tempore ac situ agnoscamus.

A primis Chistianismi temporibus navis Ecclesiae imago fuit. In multis tabulis eo tempore pictis, Ecclesia quasi navicula invenitur, semper in summo discrimine at semper summa in aqua. Hodie Ecclesia et foris multis modis et intus timore atque deficienti fide oppugnatur. Iesum, qui ad navem approquinquat, non videmus. Ut antea Petrus, hodie oportet discamus super aquas et in procella ambulare.

Ecclesiastica navigatio non est iter voluptuarium. Iesus nunquam promisit a procellis nos afuturos; sed dixit: "Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt 28,20).

Scripsit Paulus Kangiser - 12/08/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: