Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Lex Christianorum praestantissima

Lex Christianorum praestantissima

Unus ex legis doctoribus Iesum rogavit quod esset mandatum maximum in Lege. Iesus respondit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est maximum, et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae” (cf Mt 22, 34-40). Gratias quidem agendae sunt illi doctori, qui ansam dedit Iesu ut de amore in Deum et in proximum loqueretur. Apud Iudaeos plurima erant praecepta: admodum 365 prohibitiva et 248 affirmativa: primum “non…”, tum “debes…” A rabbinis autem disputabatur de praestantissimo Legis praecepto. Quidam putabant sabbatum observare ut diem quieti dicatum. Iesus aperte respondit: Amorem Dei et Amorem proximi. Amor enim est in vita totum.

Amor non est solum animi motus et commotio neque diuturnae preces. Amor atque amoris causa est Dominum agnoscere ut vitae nostrae fontem et voluntati eius adhaerere et Patrem omnium vocare. Non possumus vero seponere Dei amorem ab eius filiis et filiabus, praesertim si angorem patiuntur. Id est maxime Christiani: alterum amare eiusque bonum quaerere tamquam si nobis ipsis quaeramus. Iesus dixit: “Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim Lex, et Prophetae” (Mt 7,12). Haec omnia nostris diebus maximi momenti sunt. Dishumanizatio enim per terrarum orbem ita panditur ut Iohannes Onimus, scriptor francogallicus, abhinc nonnullis annis affirmaverit: “Christianismus adhuc in suis initiis est; vix duo milia annorum pro eo laboravimus; massae vero crassitudo talis est ut multa saecula ventura sint antequam ob charitatem fermentetur. Mundus eget testibus vivis ut massae hodiernae et futurae credant in Amorem, qui unica spes humanitati est.

Cum de amore in proximum agitur, statim in mentem veniunt charitatis operae ut pauperi cibus et vestis vel aegro et incarcerato solatium et visitatio. Haec vero non sunt amor, sed amoris effectus. Prius igitur quam benefacere opus est benevolentia: ceterorum bona ex animo desiderare. Apostolus Paulus inter alia nobis haec dixit: “Dilectio sine simulatione… Charitate fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem praevenientes… Necessitatibus sanctorum - id est fratrum - communicantes” (cf Rom 12, 9-13)”.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane exarata atque die dominico XXX per annum habita

Scripsit Paulus Kangiser - 28/10/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: