Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 27 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
homilia patris Iosephi Ioannis Del Col

De Divina Misericordia

Sancta Faustina Kowalska, Polona, narravit Iesum Christum ad se in monasterio Plock quondam apparuisse et dixisse: “In vetere Testamento ad populum prophetas cum tonitru mittebam; hodie ad totam humanitatem cum mosericordia mea mitto te. Nolo genus humanum punire, dolore plenum, sed ei mederi in Corde meo misericorde idem amplexans” [1588].

Soror Faustina a Papa Ioanne Paulo II in sanctorum numerum ascripta est die 30 mensis Aprilis anni bismillesimi. Ipsa Diarium scripsit in quo leguntur verba Christi [numeri parenthesibus interclusi ad Diarium pertinent].

Die 22 mensis Februarii anni 1931 Iesus de Divina Misericordia eam allocutus est, cuius apparitionem Sancta Faustina sic narravit: “Sub vesperum in cella mea, Dominum Iesum vidi veste alba indutum, altera manu in benedictionem elevata, altera in veste posita super pectus, ex quo duo lucidi radii manabant, alter ruber alter exsanguis; postea Iesus mihi dixit: ‘imaginem cuius exemplar vides depinge; subter ea legendum est: Iesu, Tibi confido; volo hanc imaginem in vestra capella venerandam habeatis, postea in toto orbe terrarum; promitto animam, quae hanc imaginem veneretur, non perituram esse; item promitto, cum in hac terra tum in hora mortis, super inimicos victoriam; ipse eam defendam velut meam propriam gloriam’” [26].

Iesus, de duobus radiis interrogatus, explanavit: “radius exsanguis est symbolum aquae, quae animas purgat; ruber est symbolum sanguinis, qui est animarum vita; uterque ab intimis meae misericordiae visceribus manavit cum eram in cruce et cor meum moribundum lancea vulneratum est” [299].

Iesus ab sorore Faustina petivit Divinae Misericordiae Festum institutum iri: “Cupio primam Dominicam post Pascham Festum Misericordiae creari [132]… Illo die cor meum apertum erit; effundam gratiarum maximam copiam super animis, quae Misericordiae meae fonti appropinquarent… Anima illa, quae Confessionem peragat et Sanctam Communionem suscipiat, omnium peccatorum veniam adipiscetur et poenarum remissionem” [267].

Mea quidem opinione -ait Pater Del Col- melius est illas visiones de humanitatis interitu apocalypticas praeterire, et contra, quaerere hodiernae societatis sanitatem, cuius moralem ruinam negare non possumus.

Iesus suadet: “Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur” (Lc 5, 7).

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane exarata atque die dominico II mensis Aprilis habita.

Latine reddidit Paulus Kangiser

-.-.-.-.-.-.-.-.

Corolla ad Divinam Misericordiam (una cum rosarii corona dicenda)

Initio: Pater noster, Ave Maria, Credo in Deum

Initio singularum decadum: Pater Aeterne, Tibi offero Corpus et Sanguinem, Animam et Divinitatem dilectissimi Filii tui Domini Nostri Iesu Christi, in remissionem peccatorum nostrorum et totius orbis terrarum (semel).

Premendo decadum singulos globulos: Per Passionem Eius Perdolentem, miserere nostri et totius orbis terrarum (decies).

In fine: Sancte Deus, Sancte Fortis, Sancte Immortalis, miserere nostri et totius orbis terrarum (ter).

Scripsit Iosephus Ioannes Del Col SDB; Paulus Kangiser - 15/04/2015





BREVES Italia. Dux Rei Publicae Sergius Mattarella pridie diem natalem Europae: "Europa Unio est. Supplenda. Secus non duratura."
US. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie e sua intentione de lege Obama tutelae sanitatis delenda retrocessit. Suffragia in Senatu non obtinuit.
Londinium. Certiores de nomine jihadistae, qui heri III pugione interfecit, facti: Khalid Masood, Britannus, LII annos natus. Custodia in VIII jihadistas Birminghami.
Ita hodie de mendaciis praesidis Donaldi Trump Diurnarius Muri Via (Wall Street Journal). Fides magnopere ob figmenta nutat.
Britannia. Apud Parlamentum, Londinii, autoraeda cives per viam ambulantes aggressa. III perierunt. XX offesi. Sicarius a militia civili interfectus. Minister May "Actio invisa".


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: