Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 10 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Audacia Materna

Audacia Materna

In exiguo comitatu (*) in Europaeis montibus posito, cives, quamvis saeculo XVIIº bella passim gerebantur, tamen pace diuturna ibi iucundi gaudebant; quodam die Dominico in ecclesia cathedrali missa celebrabatur; senex episcopus cum rogationes ageret, postrema illa fuit assueta:

“Domine, a nostra patria focisque bellicosa exitia averte”.

Tunc vetula primo ordine assidens mussavit: “Num dixeram! semper idem votum proponit; o immodicum!" Episcopus quamvis aetate provectus, acutum auditum adhuc habebat et respondit: “Multi pacem, qua gratiis gaudemus, nihili faciunt, idcirco quod acerbos militiae angores numquam patiti sint”.

Tamen haec prudentissima verba a fidelibus in magna cathedrali congregati frigide audita sunt. Una autem mulier aliter sentiebat; ea erat comitissa Alicia, quae episcopi orationes attente  audiebat; quinque abhinc annos viduata erat; vir suus duello, ut nonnumquam eo tempore accidebat, necatus erat; marito mortuo omnem amorem suum in parvum filium intenderat. Cum dolorem ob dilecti mortem patiretur, ad Mariae imaginem suppliciter occulos intendit et, parvum Gerardum ad pectus amplexa, “O Mater -inquit- Sanctissima, belli flagellum a nobis averte; alterum iam perdidi, ne alterum et perdam”.

Annis quindecim transactis -proh dolor!- continuae devoti episcopi preces non satis fuerunt ne exitium in illo agro fieret. Divitiae in exiguo regno partae nec non civium incuria, cupidissimo et vicino tyranno spem dederunt ut regnum finitimum vectigale facile haberet; itaque concives ad arma subito sunt adducti ut patriam et libertatem defenderent. Antequam in pugnam irruerent missa in cathedrali, fidelium plena, celebratur; comitissa in primo ordine sedebat cum Gerardo, qui egregius elegantissimo habitu officiarius nunc factus erat; ea vero angorem atque sollicitudinem dissimulare nequibat; quod senex episcopus tamdiu precatus erat, id civibus regnoque eo die non profuit.

Diebus insequentibus acriter et cruente pugnatum est; sed Altipontens illius gentis misertus est, pacemque foedere mox confirmatur; comitatus autonomiam limitesque feliciter servavit; quod ergo vitae pretium? fere omnes familiae de milite mortuo luctuose dolebant. Comitissa Alicia magnopere angebatur; Gerardus, quamvis incolumis, bello confecto captivus factus erat, vitamque inexpugnabili in carcere miserrimam penes hostes degebat. Cottidie multo mane mater in ecclesiam ibat, missae aderat et postea multas horas apud Virginis Mariae imaginem pracabatur, muccinosque singulos lacrimis madefaciebat, qua de causa reliqui cum talem dolorem viderent, penitus commovebantur. Praeter continuas ad Caelum preces, nobilis matrona nuntios frequentes in vicinum regnum misit; sed frustra, nam omnes repellebantur.

Post fere annos duos, anxia comitissa postquam valde ploraverat et magnopere excogitaverat, consilium audacissimum cepit: in ecclesiam cathedralem, cum nocturnis tenebris vacuam esse sciret, pervenit, candelae votivae hic illic petreas parietes illuminabant; apud Virginis imaginem genua flexit et ita precata est: “Virgo Sancta, filii libertatem iampridem abs te peto, neque auxilium mihi infelici matri ferre voluisti; quae cum ita sint, sicut filius mihi ereptus est, ita a me eripi tumet patiere tuum, quem obsidem servabo; cum se a nullo observatam comperisset, ex statua Puerum Iesum abstulit, sub stola abscondidit, in aedes suas invehit; ibi Eum textilibus auro decoratis involvit, in arca imposuit Miser Gerardus, valde longinquus, in frigido carcere captivus, interim inerat; infortunio angebatur; at lux cellam subito illuminavit; ipsa Dei Mater erat praeclara et pulcherrima suavique Eius nutu valvae ferreae aperiuntur; Regina Caeli oculis firmis et dulcibus ei dixit: “iuvenis comes, nunc liber es; domum reverte et matri tuae dic filium meum ab ea restituendum esse, cum suus a me iam esset restitutus”. Gerardus obstpefactus somniare credebat: “sed… sed… -inquit- Domina”. Visio caelestis evanuit et tenebrae carcerem denuo tenuerunt; Gerardus diligentissimus cryptoporticus percucurrit miratus quod custodes gravi et raro somno solo iacerent.

Post tres dies comitissa Alicia voces hilares in atrio editas audivit; subito anhelans descendit comperitque vicinos et custodes et famulos quemdam macilentum et pannosum et barbatum circunstare; ille vero matrem salutavit. Et illa: “Euge! Deus Omnipotens! filius meus carissimus!”. Mater et filius diu tenereque sese amplexi sunt, et Gerardus post primam commotionem iam sedatus: “Mater –inquit- tibi tua vice nulla adhibita mora pactio adimplenda est”. Alicia id nuntium statim intellexit; ad cubiculum suum ascendit et, omnibus mirantibus, cum parvo divino obside rediit; laetitia lacrimas edebat. Omnes igitur ad cathedralem ordinatim incederunt et comitissa coram omnibus fidelibus ad Virginis genibus flexis “Domina –inquit- Caelestis, tibi gratias maximas ago quod filium mihi sospitem retulisti et ego, ut promisi, en tibi reddo tuum”.

Itaque Virgo Maria non solum victoria sed etiam miraculo populum donavit, ut videretur quam potens esset apud Caelum amor et audacia materna.

(*) Comitatus (-us) sensu hodierno est velut exiguum regnum vel regio autonoma.

Narratio excerpta ex fasciculis menstruis c.t. Heraldos del Evangelio, Nº36, Iul., 2006.

Vernacule scripsit Lucía Ordóñez

Aliquot verba dempta sunt quo facilius lectio fieret cursoria.

Scripsit Paulus Kangiser - 21/04/2011



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: