Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 12 mensis Maii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Bloga sive diaria interretialia Latinitatis cultorum hic proponuntur. Varia sunt qualitate sed documenta sine dubio sunt novae vitalitatis linguae Latinae. "Ephemeris" certe nullo modo responsalis putari potest sententiarum ab auctoribus blogorum divulgatarum.
Deus ex Crapula
C. Punkus Maximus Geta
Hic invenies 5 ultimos nuntios hujus blog. Si tibi placet et si ceteros nuntios et alia hujus blogi inspicere cupis, vade ad http://beluosus.livejournal.com/.



Crescentia nudius tertius revenit, hodie discessit. Feliciter dixit se mense Augusti reventuram. Die Martis in Big Red cum [info]silkyravena bibebamus, cras in atrio et cum [info]indigo_violeta insuper. Crescentia eheu sigaretas protulerat, ut iterum desinere constituerem, videlicet post eius discessum.


?????? ?????, ???' ?? ???????? ??? ????? ????????????. ? ?????????? ??? ??????????? ?? ????, ? ??????? ?? ???????. ?? ??? ???? ???? ?'?? ? ?? ?? ????? ??????????? ??? ??? ???????? ?????. ????? ?? ! ?? ??????? ?? ?????? !


Hodie die Saturni Maddie, Mel, Alice et ego ad abbatium ivimus. Primum necese per sepulchretum circa ecclesiam errabamus, dein inter ruinas. Quidam photographus me picturam rogavit  cur nescio, quod cum bellis III eram. Quia tesserae reventum sinunt, collem descensimus ut in thermopolio pranderemus. Maddie nos reliquit nundinas invisum et cum sororibus ad abbatiam revenimus. In summa columna fracta sedimus ut carbone sorores aedificium lapsum delinearent. Mel Maddiem in sepulchreto ambulantem quoque de memoria scripsit. Mox Ruth advenit, et in columna morati sumus donec aeris frigus hortatum?st moveremur. Abbatiam circumambulavimus dein domum ut theam repperiremus.

Vesper erat et de lectis in atrio per finestram laros super portum volitantes longe spectabamus. Placidus est conspectus avium lentarum et oppidi amoeni, tranquillus et paulum somnifer. Tranquillus, pacatius enim erat hoc WGW : aberant plerumque dramata, etsi maesta est amica carissima, nec lacrimae nec rixae exardescebant. Spero haec verba non fascinum incitatura. Vereor ne agmina in agro tabernae nocturnae sese oppugnent. Utinam omnes in castris manent nec tormenta super muros iaculentur. Melius si pacem concilient, indutiasve saltem unius noctis consnetiant. Putam, inquit Mel, vitam avium beatam : laete in vento ludunt et omnia desuper vident. Ego nescio ; vereor ne futtilis sit : captare, edere, mori. Vere, omnis mundi creatura nobis speculum. De finibus sententiae semi-formes nuper me obsedunt. Notiones fugaces aegre teneo, nisi sermone ebria faterer ut aucultores misericordia columbarentur. Nam per frusta et fragmina intellectum appropinquo, et dimidiam partem in silentium cadere sino ; metuo ne haec ephemeris tacendo multa dissimulet. Quondam, quia admonitus, iuvenis ephemeridem habebam in qua cogitationes mihimet scriberem sed per notas et indicia privata : memoranda vix exscriberem, sententias veras praetermitterem. Nolo iterum metu et pudore victus gravia et studia celare, tamen confessiones quaedam non debent homini traderi : audiat nemo nisi Deus vel vorago edax.

Ad narrationem igitur repperiam etsi brevem. Programma Doctor Who de consilio Sontaranensi spectavimus et Ruth iterum cenam paravit. Dein ullo consilio carentes in oppidum progressi sumus. Ad Shambles ambulavimus, quae frequens erat ut singulum poculum biberemus ante discessum. Sed convivium praenuptiale, anglice hen party velut anthropologistae spectabamus  cinaedus modo nautae (breviter) vestitus commentarios incommodos et risus elicuit. Erravimus in viis, non potuimus tabernam vel eventum bonum invenire. Itaque cum Ruth' & Robin et Sarah domum pedem retulimus ubi iuniperum vodka absinthum consolabantur.

Die Solis otiose agebamus. Grand Prix hispanicum in televisorio et focus electricus in atrio? hora nunc X diei nec e casa discessimus.

Sed tandem colle descenso ad portum ambulavimus, in quo caffeis adeptis cremaque gelida nancta navicula Bark Endeavour in mare navigavimus. Mare erat perplacidum, minimis cum undis, sed scopula longinqua in nebulis evanescebant. Orationem solitam habuit gubernator,sed uno cum additamento pertristi : prope ossa malae ceti, monumentum Captain Cook, subsellium novum in memoriam gothicae a percussoribus incultis occisae nuper consecratum ostendit.

Vespere ad Laughtons ut 80s night ultimam in hoc loco celebraremus. G&T ingens paravimus ad in agmina apud ianuam exspectantem : iuniperum recta in lagoenam tonicae plasticam fuderamus. Quoniam elegantes sumus. Musica erat iucunda et ridicula, ut solet, et pocula enumerare media nocte nequivimus. Postea domum.

Convivio posthac afuimus, sed hisorias flagitiosas audivimus. Multi de alveo lesbiadibus nudis pleno mira enarrebant. In ferrovia obviam caledonii cuidam ivimus, cuius in fronte « I need an adult » scriptum?st, et membra virilia in manubus similiter delineata sunt  vomitionem et teabagging canebant comissatores, et telephono sermonem cum amicula sobria imprudentem. Convivium, inquiunt, in memoria semper vivent. Pro certo convivio gaudebant ; nos autem domi voluptatem sescenties dulciorem gustabamus.


Itaque ad narrationem reveniam. E loco ferroviae Whitby discessimus et sigaretis emptis ad casam ambulavimus, immo scandimus, quod casa prope abbatiam in colle stat ut e centro oppidi scalas circum C ascendere debemus. Sed quam conspectum de summo colle ! portum et oppidum totum despectare possumus ac utra his campos tesqua et mare. Visenda totius oppidi inter aedificia minora de colle facile aspicimus.

Necessaria in macella adepti sumus dein post cenam ad tabernam The Little Angel properavimus ut [info]miss_amethystae obviam iremus. Post Yanae cum parentibus eius discessum Bethany, soror Mellis, et amiculus eius Chris advenerunt. Noctis finem in casula eorum egimus, ebrie colloquentes dum David Bowie in stereophono auscultantes. Temulenti gradus ad casam ascensimus cubitum petitum.

Mane die Iovis in thermopolio Sherlock?s pandimus et per tabernas errabamus. In libraria sub popina Shambles in hypgeo librum antiquum de Pompeiis et Herculaneo emimus, perbellis cum scalpturis victorianis, quem et Mel vult legere, tam studio de illis oppidis antiquis quam amore Doctor Who incensa. Noctem tranquilliorem egimus ; breviter in Little Angel poculum singuli epotavimus, deinde quod frequentior taberna in Shambles effugavimus. Cornix cum Catullo alibi horam collocuta?st, et feliciter ad nos sine lachrymis se redidit. Dum aberat in taberna de litteris antiquis garriebamus, historicos praecipue graeco-romanos ad sericos comparantes.

Nunc mane. Caffea cocta sigaretisque fumatis in atrio sedebamus dum pulsum in ianua audimus. Duae aderant aniles, Testes Iehovae, quae « velimus, inquiuntvobis hunc libellum dare ; habet bonum tractatulum de Armaggedone, bellum Dei quod bela omnia perficiet. » Comiter recusavimus, atheista, venefica et iudaeus. Attamen quam idonea feriis gothorum est res.

Cacchino opresso ad Spa ut nundinas gothicas videremus, ut die Veneris solemus. Post ientaculum in litore fossilium ambulavimus. Saxa caute ascensimus ut sub scopulum lapides quosdam attingeremus, quos frangeremus fossilia petitum. Mel et Ruth conchas antiquas in lapidibus invenerunt ego nihil. Sed pulchrarum in litore ambulantium picturas feci. Antequam Oceanus litus voravit, abiimus, sed sine consilio. In oppido errabamus, Mel et ego parvula in libraria libros II de larvis secundum morem emimus deinde ad casam theae causa revenimus. Nunc Ruth coquit, et Mel discessit ut sororem Alice reduceret.

Ad Metropole, deversorium cum area saltationis et scaena, ivimus IV, sperentes eventum alterum nos delectaturum. Oimoi et eheu ! Parcae nobis aliud donaverunt. Mima duae in scaena nimis fumida saltationem burlesque agebat, quam spectare valde volebamus. O incallidas ! si in scaena sunt duae gothicae semi-nudae, pulchrae enim, et spectatores conqueruntur universi, aliquid videlicet errat. Manebamus donec actionem secundam (et inperitiorem) spectavimus, dein ad casam effugimus. Iuniperum et toast noctem perfaciebant dum adventum [info]maddiekat exspectabamus. Bowie et Blur cecinimus et gremium Mellis luxuriosum strophio expressum admirabamur, et saepius lasciviter illam pocula et discos in solo rogabamus ut se inflectans conspectum sumptuosum efferret.


XIII paginas in itinere exscripsi, nec omnia iam narravi. Picturas quoque CLX feci. Locos primos nunc in ephemeridem, picturas et reliquum narrationis postea ponam.

Ferrovia nunc vehemur, iter Whitby facientes, [info]robot_mel, [info]silkyraven et ego. Ad locum Kings X per imbrem iterum ivimus, videlicet ut mihi nunc inceptio itineris e Londinio magni necesse videtur : bis Whitby, Verulamium, Florentiam, Pevensas madidi profecti sumus.

Difficiles in ferrovia scriptio ; spero me postea hoc legere posse ! Hem semper dum ferrovia vehor in animo multa habeo : velim hoc scribere, illud legere, tractatulum vel carmen laborare. Soleo tamen e finestra terram intueri dum fundi et oppida et silvae et ecclesiae antiquae et c. praetereunt, ac hodie praecipue quod campi in nebula pulchre eveanecunt.

Fuit semihora inter sententias. Nec crapula levissima compositionem adiuvat.

Usque ad Eboracum in sede prope nos, quod circum mensam sedebamus, convector atrox aderat, persona paene in comoedia quadam recenti : mercator limosus, iudaeus yarmulke gerens sed vulgari cum voce anglica, qui totum per iter telephono mobili utebatur, et saepius sodalem suum Sharky nomine vocaret et inquinate de mercatura (dixit quidem « killer deals » garrireret.

Legebat Mel, Ruth mecum interdum amoenitatem praetereuntem spectabat interdum colloquebatur. parvulas etsi magni momenti res excogitabam tacite, sententiae per animum flueret numquam eheu calamum attingentes. Si dimidiae earum partis memor sim, totam Whitbyensem hebdomadem scribere possim ; nisi saltem nimis iuniperum vinum temeta alia ineffabilia bibam : atque in ferrovia trans tesqua lagoenam Beaujolais probi epotavimus. Poculis egentis e collo haurire debebamus : quam urbanitatem !

Longe enim per silentii momenta amicitiam contemplabar, quam nuper crebro animadverto, videlicet causa eventorum vesanorum lachrymasque doloresque elicientum, sed et tum propter adventum brevissimum duarum amicarum e Seattle veterum.Vanessa nunc Cornubiam habitat, Crescentia iam Seattle et volavit ut inviseret. Vanessa, quia ????????, eadem ac fueram, adeo paupera est ut non hactenus nos invisere potuisset. Sed sperat mox in Brighton incolare et ibi laborare, ut nobiscum facilius Londinii commoretur. Nam ambae annos peregrinabant per mediam americam et terras alias, et vix eis epistulas misimus. Londinio attacto statim Crescentia tequilam protulit. In tabernam Big Red amicas Mel et Ruth duxerunt ubi illis obviam denique ivi. Tres anni lapsi erant, sed confestim nos revisos ardentem amplectabamur osculabamur garriebamus sicut iam here collocuti eramus. Scilicet nolo tres annos iterum inter commorationes earum evolare, sed maxime gaudeo amicitiam tam firmam quae statim renascitur, immo quam longinquitaa separationis non extinguit. Itaque noctem bibebamus, fumebamus, cibum indicum in atrio nostro imperavimus, carmina Turn Ons-orum in ordinatro canebamus, amicitias Seattlenses Londinienses immiscentes cordia animaeque omnino sese appropinquabant ut vincula nova ac vetera excuderemus foveremusque, nexus angelorum asotorum contexeremus. Hospes cognoscere -- amiciter scilicet -- nexus hominum pandit, domi confirmat peregre iuvat vitas iungit.

Hem vereor ne tener (tenerior ?) sim ne temeritas temperationem superet, ne tempestas animi temulenti temere calamum teneat. Plura autem de hoc cogitabam, sed sobrie sileam.