|
|||||||||||
|
Bloga sive diaria interretialia Latinitatis cultorum hic proponuntur. Varia sunt qualitate sed documenta sine dubio sunt novae vitalitatis linguae Latinae. "Ephemeris" certe nullo modo responsalis putari potest sententiarum ab auctoribus blogorum divulgatarum. Verba & facta Hic invenies initia 5 ultimorum nuntiorum hujus blog. Si tibi placet et si ceteros nuntios et alia hujus blogi inspicere cupis, vade ad http://nemo-nusquam.blogspot.com/ vel preme in titulum cujusdam nuntii. ????? ?????, ??? 2008-02-29T20:24:00.003-05:00 Etsi insulsum et inurbanum est facere, vix queo quin exsultem meque iactem: nam dimidam partem Homeri Iliadis iam perlegi, seu unum totum tomum Oxoniensem. Numquam enim antea tantam molem versuum Graecorum legi, quo confecto gaudeo. Mox ad alteram partem me vertar, ut uno spatio academico totum carmen perlegerim. Mihi perplacet res incohatas perficere.... Senectus 2007-12-07T22:45:00.000-05:00 Triginta annos iam sum natus, qua de causa senili animo nunc possum meam omnium rerum oblivionem iuste purgare. Licet nunc mea membra fessa prope focum quieti dare, garriens iuniores miserandos fabulis affligere quae argumentis sensu finibus prorsus careant, dies antiquiores melioresque laudare, tempora moresque recentiores suspicere. Triginta annos vita mihi benigna erat. Praeter duas glandes ... De Lingua Latina Discenda 2007-12-04T17:04:00.001-05:00 Nuperrime, ut fere omnes amici epistolis electronicis me certoriem fecerunt, Harrius Mound scripsit commentariolum de lingua Latina discenda, quod potest legi non solum Anglice sed etiam Latine in ephemeride praestantissima, c.n. New York Times: http://www.nytimes.com/2007/12/03/opinion/03mount-latin.html Caveatis, quaeso, menda.... Aequitas et Suffragia 2007-12-03T11:11:00.000-05:00 Duos dies abhinc de amico quodam scripsi qui putabant propter Patriae Patrum sententiam (male, ut equidem puto, interpretatum) feminas non debere suffragia ferre. De amica quadam velim hodie aliquot verba facere, necnon de alio vocabulo Anglico cuius significatio possit homines in confusionem detrahere. Illa vult marito nubere. Apud nos, idem nomen "husband," quod sibi vult "maritus" qui in ... Cavendumst 2007-12-01T23:05:00.002-05:00 Nos Americani docemur semper hoc prae omnia alia nostris in mentibus cordibusque ferre: "omnes homines creavisse aequales." Sed ut verius confitear, necesse erat mihi haec verba in sermonem Latinum vertendo aenigma quoddam solvere. Nam Latine duo sunt nomina, hominum et virorum, quae illud Anglicum "man" potest significare at non idem valent, cum unum vocabulum Anglice possit sibi valere ... |
NUNTII
|
||||||||||