|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SANCTUS
CAROLVS BOROMEVS
Inter generale concilium Tridentinum consecratus est episcopus Mediolanensis, itaque pastor uastae prouinciae, quae complectebat non solum totam fere Italiam septentrionalem, sed etiam Heluetiae (Schweiz) partem. Quam pluries uisit, adueniens in omnem fere parochiam, in primis sollicitus, ut sacerdotes – etam iuxta decreta recentis concilii – digne cultum Dei persoluerent et fidelibus ex animo seruirent. Interfuit coetui theologorum, quibus ex decreto Concilii componendus erat ‘Catechismus ad parochos’ et unus fuit e primis antistitibus, qui Tridentini uotum exsecuti sunt de seminariis clericalibus in sua cuiusque dioecesi condendis.Familiares diuitias, quas hereditate acceperat, impendit in aedificandis hospitiis pro aegrotis et pauperibus. Anno autem millesimo quingentesimo septuagesimo sexto (1576) grassante peste ipse Mediolanenses iuuabat infirmos. Morbo affectus mortuus est die 3 mensis Nouembris annos natus quadraginta sex. Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 30/06/2009 . .
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||