Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS

AMBROSIVS MEDIOLANENSIS

Anno fere trecentesimo undevigesimo (319) Ambrosius Treveris (Trier) natus est Ambrosio patricio Romano, qui erat praefectus praetorio Galliarum. Patre autem praemature mortuo, mater cum tribus filiis reversa est Romam, ubi mox Marcellina, Ambrosii soror, de manibus papae Liberii velum obtiunuit virginis Deo consecratae.

Romae artibus liberalibus eruditus est, postea vero a Probo, Urbis praefecto, iam anno rtrecentesimo septuagesimo creatus vir consularis Liguriae et Aemiliae seu totius Italiae septentrionalis, unde consedit Mediolani, in illius regionis urbe capite. Ibi autem tunc tempris, mortuo Auxentio, semi-Ariano episcopo sub imperiali formula hómoios), populus de successore deligendo dissidebat nec parva iurgia tumultusque fiebant.

Hac de causa Ambrosius, pro officii sui munere ecclesiam ingressus cathedralem, ut commotam seditionem sedaret, cum multa de quiete et tranquillitate reipublicae praeclare dixisset, de repente, cum puer quidam clamavisset: ‘Ambrosium episcopum’, universi populi vox erupit, Ambrosium episcopum deposcentis.

Recusante illo, et eorum precibus resistente, ardens populi studium ad Valentinianum imperatorem delatum est: cui gratissimum fuit, a se delectos judices ad sacerdotium postulari. Fuit id etiam Probo praefecto iucundum, qui Ambrosio proficiscenti quasi divinans traditur dixisse: ‘Vade, age non ut iudex, sed ut episcopus’.

Cum ad populi desiderium imperatoris voluntas accederet, Ambrosius demum annuit et baptizatus – erat enim adhuc catechumenus – sacrisque initiatus. Servatis omnibus ex instituto Ecclesiae ordinum gradibus, octavo die, qui fuit dies septimus mensis Decembris, episcopale onus suscepit. Factus antistes in primis incumbit in studia doctrinae christianae, praesertim Patrum Graecorum, qua in re illi fuit adiutorio presbyter Simplicianus, futurus eius successor in sede Mediolanensi. Catholicam fidem et disciplinam ecclesiasticam acerrime defendit multosque Arianos et alios haereticos ad fidei veritatem convertendos contulit, inter quos clarissimum Ecclesiae lumen sanctum Augustinum Jesu Christo peperit collato baptismo.

Gratiano imperatore occiso, ad Maximum eius interfectorem, legatus profectus est:, sed illo poenitentiam agere nolente, ab ecclesiastica communione illum amovit. Theodosium imperatorem, propter septem milium hominum caedem Thessalonicae factam, ingressu Ecclesiae prohibuit. Cui, cum ille dixisset Davidem quoque regem adulterum et homicidam fuisse, respondit Ambrosius: ‘Qui secutus es errantem, sequere poenitentem’. Quare Theodosius sibi ab eo impositam publicam poenitentiam humiliter egit.

Sanctus ille episcopus pro Ecclesia Dei maximis muneribus curisque functus, multis quoque libris egregie conscriptis, antequam in morbum incideret, mortis suae diem praedixit Ad eum aegrotum Honoratus Vercellensis episcopus (Vercelli), coelitus ter admonitus, accurrit eique sanctum Domini corpus praebuit.Quo ille sumpto, manibus compositis in crucis similitudinem, precans animam Deo reddidit die quarto mensis Aprilis anno trecentesimo nonagesimo septimo (4 IV 397).

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 20/12/2011



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: