Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
MARCELLVS ROMANVS

MARCELLVS ROMANVS

Trigesimus Romae episcopus Marcellus Ecclesiam rexit tempore non facili, nam proxime post cruentam persecutionem Diocletianeam, quae rem Christianam profunde quassa erat. Anno trecentesimo sexto (306) Maxentius rerum potitus est Romae, in Italia, in Africa proconsulari. Quia Christianis satis favebat, clerus populusque Romanus post diutinam – quia trium et semissis annorum – sedem vacantem, denuo potuit eligere episcopum. Pontifex creatus est presbyter Marcellus, qui annis illis anteactis videtur eminuisse in servanda re Christiana.

Marcello papae multa erant decernenda, in primis vero de lapsis vel etiam relapsis sive eis, qui mortem timentes, inter persecutionem semel vel pluries diis sacrificaverant imperialibus. Statuit esse recipiendos in communionem solum eos, qui congruam poenitentiam non respuissent. Non defuerunt tamen, qui hanc regulam iudicarent nimis rigorosam, unde multos in populo habuit adversarios, qui non abstinebant a movendis tumultibus etiam cruentis.

His omnibus, sed etiam aucta re ecclesiastica, permotus Maxentius expulit Marcellum in exsilium,speciem apponens perturbatoris. Ibi mortuus est anno trecentesimo nono. Corpus eius relatum est Romam, ubi positum est in cartacumbis Priscillae in via Salaria, quae cum pertinuissent ad campum privatum, non erant confiscatae inter persecutionem.

Aucto numero fidelium in Urbe, condiderat Marcellus novos titulos seu parochias. Illustrissimam vero Lucinam matronam Romanam hortatus erat, ut heredem eius bonorum ad viam Latam sitorum (Via del Corso) faceret Eccesiam. – Insuper pie traditur Marcellum iussu Maxentii missum esse in catabulum, ut bestiarum, quae publice alebantur, curam sustineret. Ibi Marcellus assiduis ieiuniis et precibus novem menses mansisse dicitur, parochias, quas praesens non poterat, visitans per litteras. Inde ereptus a clericis, hospitio recipitur a beata Lucina, in cuius sedibus ad viam Latam dedicavit ecclesiam, quae hodie titulo sancti Marcelli nominatur.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 28/01/2012



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: