Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
PATRICIVS HIBERNICVS

PATRICIVS HIBERNICVS

Patricius, qui Hiberniae (Ireland) futurus erat apostolus, Maiore in Britannia nondum Anglo-Saxonica natus est anno fere trecentesimo octogesimo quinto (385). Iam antiquitus memoria eius celebrabatur die septimo decimo mensis Martii. Memoriae proditum est Patricium puerum sedecim annorum incidisse in manus praedonum adhuc paganorum, qui non raro veniebant e propinqua Hibernia, quam incolebant Celticae gentes Hibernorum atque Scotorum. Ibi pascendis gregibus praepositus, iam tum futurae sanctitatis specimen praebuit: fidei namque divinique timoris et amoris spiritu repletus, antelucano tempore etiam hieme ad preces Deo fundendas impiger consurgebat.

Bis quidem conatus erat inde fugere, sed non ei contigerat. Tertio tamen, post sex annos servitutis, liberatus est. Suam indolem secutus spiritualem vocemque divinam, desideravit amplecti statum clericalem. Sacris lectionibus, etiam Autissioduri (Auxerre) in schola sancti Germani, longo se tempore cum exercuisset, sacerdos consecratus est Tum contulit se in Italiam etiam eo fine, ut insulas viseret Tyrrhenias, ubi multa erant claustra monastica.

Patricius inde traditur in Hiberniam revertisse, ut illic pergeret opus nuntiandi evangelii, idque mandato ipsius papae Coelestini, qui illum sacravit episcopum, successorem Palladii, primi Hiberniae episcopi. Illo in munere mirum quot vir apostolicus mala, quot aerumnas et labores, quot pertulerit adversarios. Dei tamen afflante benignitate, terra illa, idolorum antea cultrix, eum mox pradicante Patricio fructum dedit, ut Sanctorum Insula mox appellaretur. Permulti ab eo tribus Celticae baptismali sunt lavacro regenerati, episcopi et clerici plurimi ordinati, virgines ac viduae ad continentiae leges institutae. Armachanam (Armagh) sedem, Romani Pontificis auctoritate, totius Insulae metropolim constituit eamque sanctorumque reliquiis ab Vrbe allatis decoravit. Supernis visionibus, vaticinii dono ingentibusque signis et prodigiis a Deo exornatus adeo refulsit, ut longe lateque Patricii se fama diffunderet.

Praeter quotidianam localium Ecclesiarum sollicitudinem, invictum ab oratione spiritum numquam relaxabat. Humilitatis eximius cultor, apostolico more a manuum suarum labore non abstinuit. Assiduis tandem curis pro Ecclesia consumptus, verbo et opere clarus, mortem traditur obiisse anno quadringentesimo sexagesimo primo (461).

Sepultusque est apud Dunum (Down, postea Downpatrick) in regione Vltoniae (Ulster).

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 13/03/2012



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: