Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS

SANCTVS FRANCISCVS

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Primo sciendum est, beatum Franciscum in omnibus suis actibus fuisse cum Christo conformem. Sicut enim Christus benedictus in principio suae predicationis assumpserat sibi duodecim apostolos omnia relinquentes, ita beatus Franciscus habuit duodecim electos socios, qui paupertatem altissimam eligerunt. Sicut etiam unus e duodecim apostolis laqueo se suspendit, ita unus e duodecim sociis praedictis, frater Ioannes a Capella nomine, laqueo se suspendit.

Sicut autem sancti apostoli fuerant toti mundo admirabiles et pleni Sancto Spiritu, ita socii sancti Francisci fuerunt homines tantae sanctitatis, ut a tempore apostolorum mundus non haberet tales.

Quidam enim eorum raptus est usque ad tertium celum (2 Cor. 12, 2), ut frater Aegidius; quidam tactus est labios ab angelo calculo ignito sicut Isaias (Is. 6, 6-7), videlicet frater Philippus Longus; quidam loquebatur cum Deo, ut amicus amico (Ex. 33, 11), videlicet frater Silvester purissimus; quidam volabat ad divinae sapientiae lumina ut aquila, scilicet frater Bernardus humillimus, qui Scripturas declarabat profundissimas; quidam est sanctificatus a Domino et canonizatus in caelo, cum adhuc viveret in hoc mundo, velut sanctificatus in utero (Lc. 1, 15), scilicet frater Rufinus, nobilis Assisiensis, vir Christo fidelissimus. Sic omnes dono speciali fulserunt, ut infra patebit.

Illorum primus et primogenitus tam prioritate temporis quam sanctitatis privilegio fuit frater Bernardus Assisiensis, qui conversus est hoc modo. Cum sanctus Franciscus adhuc esset in habitu saeculari, fuit tamen totus despectus et a spe saeculi destitutus, et propter poenitentiam totus deformis et squalidus, ita ut a multis putaretur insanus. Cum tamen esset divino sale conditus (Col. 4, 6) et Spiritus Sancti tranquillitate fundatus et firmatus, multo tempore sic vadens per Assisium, luto et lapidibus tam a suis quam ab extraneis innumeris obiciebatur et afficiebatur iniuriis, verumtamen ille patientissime, ut surdus et mutus (Ps. 37, 14), in omnibus iucunda facie pertransibat.

Dominus autem Bernardus Assisiensis, qui erat e nobilioribus et ditioribus et sapientioribus in civitate, cuiusque consiliis omnes acquiescebant, considerare sapienter incepit tam altum esse mundi contemptum in sancto Francisco et tantam constantiam in iniuriis perferendis et tantam longanimitatem in tolerando, ut fere duos annos sic abominatus et despectus ab omnibus, semper constantior videretur. Dixit in corde suo: ‘Nullo modo potest esse, ut iste Franciscus non habeat magnam gratiam Dei’. [Continuabitur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 16/07/2012



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: