Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (

SANCTVS FRANCISCVS (2)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Dominus Bernardus inspiratus a Deo, invitavit Franciscum uti secum comederet vespere. Cui Franciscus humiliter cum assensisset, coenavit cum illo. Bernardus autem statuit explorare sanctitatem beati Francisci, unde invitavit eum, ut illa nocte in domo sua quiesceret. S. Francisco humiliter annuente, dominus Bernardus parari iussit lectum in suo proprio cubiculo, ubi noctu iugiter lampas ardebat. Sanctus autem Franciscus, statim ut intravit cubiculum, ut absconderet divinam gratiam, quam habebat, statim proiecit se in lectum, ostendens se velle dormire.

Dominus autem Bernardus posuit in corde suo illum latenter observare noctu. Unde usus est tali cautela ut, cum aliquantulum in suo lectulo quievisset, fingeret se alte dormire et profundissime stertere. Sanctus autem Franciscus, secretorum Dei fidelis absconditor, cum aestimaret dominum Bernardum profunde dormire, in profundo noctis silentio surgit de lecto et, elevata facie in caelum et elevatis manibus et oculis ad Deum, totus intentus et ferventer ignitus, devotissime precans, dicebat: ‘Deus meus et omnia!’. Haec verba cum tam multis lacrimis ingeminabat ad Dominum, et cum tanta morositate devota eadem frequentabat, ut usque ad matutinum aliud non diceret nisi: ‘Deus meus et omnia!’.

Haec autem dicebat s. Franciscus, admirans divinae maiestatis excellentiam, que pereclitanti mundo condescendere dignabatur et per ipsum Franciscum pauperculum de salutis applicando remedio disponebat providere. Vaticinii enim spiritu illustratus, praevidens magnalia, quae per eum et Ordinem eius Deus erat facturus, et eodem docente Spiritu suam insufficientiam et parvitatem virtutis considerans, invocabat Dominum, ut quod ipse non posset, Deus dignaretur perficere, sine quo nihil potest humana fragilitas: propterea dicebat: ‘Deus meus et omnia!’.

Dominus autem Bernardus, lampade ibidem lucente, omnia cum vidisset et praedicta verba diligenter intellexisset, sancti devotionem vigili observatione perpendisset, tactus a Spiritu Sancto in medullis cordis intrinsecus, statim mane facto advocat sanctum Franciscum et ait: ‘Fr. Francisce, ego firmiter statui relinquere mundum et sequi te quocumque iveris’. [Continuabitur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 03/08/2012



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: