Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 29 mensis Augusti 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (

SANCTVS FRANCISCVS (6)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Illud cum intellexisset, sanctus Franciscus, statim concito gressu ad Bernardum reversus est., ut se apud eum de cogitatione pristina humiliter accusaret. Frater autem Bernardus, vere sanctus, statim occurrit sancto Francisco et poiecit se ad pedes eius. Humilitas sancti Francisci et fratris Bernardi ‘obviaverunt sibi’ (Ps. 84, 11). Recitata reprehensione divina, quam habuerat, Franciscus praecepit Bernardo, ut quodlibet ei imposuisset, id per obedientiam faceret. Ille vero timens, ne quid sibi excessivum imponeret – ut solebat –, ac volens piam declinare obedientiam, dixit: ‘Paratus sum, Pater, obedientiam Vestram facere, dummodo Vos mihi etiam obedientiam promittatis in eis, quae dixerim’.

Repondit sanctus Franciscus: ‘Assentior’. Bernardus autem ait: ‘Dicite, Pater, quid me velitis facere’. Franciscus ait: ‘Per sanctam obedientiam praecipio tibi, ut ad puniendam praesumptionem et audaciam cordis mei, me iacente in terra, calces pede tuo guttur meum, calcando etiam altero pede, super os meum posito: ita, ut pedibus tuis me in gutture et ore sic calcantibus, transeas super me ter ab una parte ad alteram. Sic transeundo dices mihi improperia, ‘Iacito – inquiens – rustice, fili Bernardonis!’. Alteras quoque et maiores iniurias irrogabis, dicens: ‘Unde tanta superbia tibi, qui es creatura vilissima?’.

Quod cum audivisset fr. Bernardus, durum quidem fuit ei hoc facere, sed propter obedientiam illud, quantum potuit, curialiter implevit. Hoc facto dixit sanctus Franciscus: ‘Nunc praecipe, frater Bernarde, id quod vis, ut faciam, quia promisi tibi obedientiam’. Frater autem Bernardus ait: ‘Per sanctam obedientiam tibi praecipio, ut quandocumque simus unâ, de meis defectibus me corrigas et acriter reprehendas’. Quo audito santus Franciscus stupuit valde, quia frater Bernardus erat tantae sanctitatis, ut ille haberet eum in magna reverentia.

Unde posthac sanctus Franciscus cavebat cum illo diutius morari, ne propter dictam obedientiam sibi contingeret tam sanctam animam tamque divinam ulla correctione impetere. Cume autem cuperet

fratrem Bernardum videre vel eum de Deo loquentem audire, ab eo se expediebat breviter et succincte. Erat mirabile videre, quomodo reverendus Pater et filius eius primogenitus pugnâ quadam certarent, quin etiam in illis ‘obviarent sibi’ (Ps. 84, 11) utriusque obedientia et caritas, patientia et humilitas. [Sequetur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 31/01/2013



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: