Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 18 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
Fidelis in oppido Sueviae Sigmaringa ex honesta Reyorum familia natus, ab ineunte aetate singularibus naturae et gratiae donis

SANCTVS FRANCISCVS (8)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Frater autem Masseus, cum dixisset fratri Eliae, ut iret ad illum, is rem tulit moleste nec voluit ire, superbe hoc negans iratus. Ideo frater Masseus nesciebat, quid faceret: quia si iuveni dixisset illum non posse venire, mentitus esset; si autem dixisset illum esse iratum, timendum erat, ne ille offenderetur, habens malum exemplum. Quoniam interim Masseus tardabat reverti ad portam, ille iuvenis iterum pulsavit ut prius. Tandem vero frater rediit ad portam et ait iuveni: ‘Non servasti meam de pulsando regulam’. Ille vero, qui erat angelus Domini, praeveniens responsum fratris Massei, dixit: ‘Frater Elias non vult venire ad me, sed vade ad fratrem Franciscum et dic illi, ut mittat ad me fratrem Eliam’.

Frater Masseus ideo ivit ad fratrem Franciscum in prece stantem in silva, facie elevata in caelum, et illi rettulit petiotionem dicti iuvenis et responsionem fratris Eliae. Tunc sanctus Franciscus nec se movens loco nec faciem declinans de caelo, dixit: ‘vade et dic fratri Eliae, ut per obedientiatim statim vadat ad illum’. Quapropter is quidem ivit ad portam, sed ita turbatus, ut aperiens ostium cum impetu, faceret validum strepitum, dicens iuveni: ‘Quid vis tu?’. Ille autem ait: ‘Cave, carissime, quia videris turbatus esse, cum ira impedit animum, ne cernat verum’. Tunc frater Elias dixit: ‘Dic id, quod vis!’. Ille vero ait: ‘Quaero ex te, utrum observantibus sanctum evangelium liceat edere ex omnibus, quae apponuntur eis – prout Christus tradidit (Lc. 10, 8) –, necne; et quaero, utrum alicui liceat observantibus sanctum Evangelium imponere contraria libertati evangelicae, necne’. Frater Elias superbe respondit dicens: ‘Bene scio istud, sed nolo tibi dicere. Vade ad tua negotia!’. Iuvenes dixit: ‘Ego scirem melius ad hanc quaestionem respondere quam tu’.

Frater tamen Elias indignatus clausit ostium cum strepitu et recessit. Cum autem cogitaret de illa quaestione, haesitabat nec solvere sciebat. Ille enim cum esset vicarius sancti Francisci in regendo Ordine, praesumpserat ultra Evangelium et Regulam ordinare, ne ullus frater in Ordine carnes ederet: ergo factum est, ut illa quaestio esset contra eum. Unde, cum nesciret rem perspicere, considerans autem iuvenis modestiam eumque dixisse illam quaestionem melius enodare posse, rediit ad portam, ut ab illo peteret solutionem. Ostio tamen aperto neminem vidit nec currens circumquaque potuit quemquam invenire. Ille autem fuit angelus Domini, qui ideo illum non exspectans abiit, quod superba mens non erat digna, quae colloquium haberet angelicum. [Sequetur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 19/03/2013



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: