Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (

SANCTVS FRANCISCVS (11)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Vir ille fratrem Bernardum interrogavit, dicens: ‘Quis es tu et quo consilio huc venisti?’. Bernardus autem misit manum in sinum et protulit Regulam evangelicam sancti Francisci, quam in corde portabat et opere ostendebat. Ille vero iudex cum regulam legisset eiusque statum altissimum intellexisset, valde obstupuit, quia vir erat doctus et sincerus. Qui conversus ad socios, dixit: ‘Hic status est altior quam umquam audiverim, et ideo homo ille cum sociis suis est e numero huius mundi sanctiorum, unde magnum peccatum faciunt ei, qui illi iniurias irrogant. Ille enim non iniuriis, sed maximis est extollendus honoribus, cum vere sit amicus Dei altissimi’. Idem ait fratri Bernardo: ‘Carissime, si locum vobis quis ostendat, ubi commode serviatis Domino Deo, et velitis illum accipere, ego – pro salute animae meae consequenda – libentissime dem vobis’. Bernardus respondit: ‘Domine carissime, puto hoc esse vobis inspiratum a Deo, qua re vestram oblationem ad honorem Christi factam libenter accipio’.

Tum iudex ille Bernardum in domum suam cum duxisset, cordialiter suscepit, postea vero locum promissum illi exhibuit et domum suis expensis totam perfecte construxit; quin etiam factus est defensor ac veluti pater fratris Bernardi et sociorum eius. Frater autem propter sanctam conversationem suam coepit honorari ab hominibus adeo, ut beatos se putarent ei, qui illum tangere vel saltem videre potuissent. Ille tamen, vere humilis et Christi discipulus, timens ne honos, qui ei exiberetur, ibi in claustro Bononiensi impediret quietem sui animi et salutem, recessit et ad sanctum Franciscum cum redivisset, ait: ‘Locus captus est in urbe Bononia, qua re mitte, pater, fratres, qui morentur illic, quia ego amplius ibi lucrum non facio, immo vero propter magnum honorem, qui mihi exhibetur ibi, timeo ne plus perdam quam lucrer’. Beatus autem Franciscus, cum audivisset omnia per ordinem, quae Dominus per fratrem Bernardum erat operatus, gaudens et exsultans in spiritu, coepit laudare Altissimum, qui pauperculos Crucis discipulos sic in salutem populi dilataret. Tum sumptis aliquis e sociis, misit eos in Longobardiam; qui crescente devotione fidelium, coeperunt loca compluria circumquaque. [Sequetur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 31/05/2013



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: