Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
Sanctus Franciscus (

SANCTVS FRANCISCVS [XXI]

 

 

Pater Franciscus, mirabilis Dei servus et verus Christi discipulus, ut cum Domino Iesu se in omnibus conformaret, sicut Salvator miserat discipulos suos binos in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus (Lucas 10,1), ita ipse – postquam aliquos socios habuit ad numerum duodecim congregatos – binos per mundum misit ad praedicandum ‘faustum nuntium’ Iesu, quod Graece dicitur eu-aggélion. Ut autem verae obedientiae exemplum aliis in se monstraret, ipse prior exemplo Christi benedicti incipiebat magis facere quam docere (Actus 1,1).

Cum itaque ceteris sociis partes orbis varias adsignaret, ipse, electo sibi socio fratre Masseo, ad Franciam versus iter arripuit. Euntes pervenerunt ad habitationes quasdam fidelium, ubi prae necessitate corporis oportebat eos, prout dicit regula, mendicare. Statuerunt, ut pater Franciscus iret per unum vicum, frater autem Masseus per alium.

Sanctus pater autem, quia erat despectus et parvus, unde inter ignotos paene despiciebatur ab omnibus, quia humanae insipientiae oculus non ea, que intus, sed solum ea, quae foris iudicat, ideo ipse sanctus quosdam bolos panis vilis et frusta parvula conquisivit; cum interea fratri Masseo, qui erat vir pulcher et magnus, dati sunt panes plures et pulchriores.

Cum autem ambo extra terram illam in quodam loco, ut simul cibum sumerent, convenissent, non inveniebant nisi terrae solum, ubi locarent oblata conquisita, quia regio illa erat omnimo nuda lapidum. Tandem nutu divino pervenerunt ad quemdam fontem, in cuius margine locatus erat lapis pulcher et latus; de quo valde gavisi, super illum acquisita panis fragmentula posuerunt.

Videns autem pater Franciscus quod frusta panis fratris Massei esse pulchriora et plura quam sua, exsultans in spiritu ob desiderium paupertatis, ait: „O frater Massee, nos non sumus digni tam magno aerario”. Hoc, elevans vocem gradatim, pluries replicavit. Respondit autem Masseus: „Pater carissime, quomodo potest dici aerarium, ubi est tanta penuria, ut non sit ibi tobalia nec cultrum neque scutella nec domus nec mensa nec famulus neque ancilla?".

Respondit ei sanctus Franciscus: „Etiam hoc ego puto esse magnum aerarium, ubi nihil est de eis, quae parat humana industria, sed quidquid adest, totum a providentia ministratur divina, sicut manifeste apparet in pane acquisito, in lapide tam pulcro et in fonte tam limpido. Ergo volo, ut rogemus Deum, ut iubeat nos toto corde diligere aerarium sanctae paupertatis tam nobile, quod ipsum Deum habet administratorem”.

Ab illis autem frustulis et fonte et cibo et potu gaudenter et cum laudibus divinis assumpto, surrexerunt ambo, uti versus Franciam pergerent.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 07/06/2015



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: