Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTUS FRANCISCUS [

SANCTUS FRANCISCUS [XXII]

Cum sanctus Franciscus et frater Masseus pervenissent ad quandam ecclesiam, ille dixit socio: „Intremus, ut hic Missam audiamus”. Sacerdos tamen aberat, qua re Franciscus abscondit se post altare illius ecclesiae ad precandum. Ibi accepit visitationis divinae tantum fervorem, eius animam ad paupertatis amorem totaliter inflammantem, ut videretur ex facie et oris hiatu quasi flammas amoris emittere. Egrediens autm ad socium sic ignitus ore vehementer dicebat: „A, A, A, A, frater Massee, praebe mihi teipsum!”. Hoc fecit ter.

Frater autem Masseus, stupens de tam vehementi fervore, cum tertia vice Franciscus dixisset: „Praebe mihi teipsum!”, misit se totum infra brachia patris. Tum sanctus Franciscus, cum hiatu magno et Spiritus Sancti fervore ac clamore valido reboans „A, A, A, A”, levavit Masseum cum ipso flatu in aër et impulit illum ante se quantum poterat esse unius hastae longae mensura. Quod videns, frater Masseus stupuit de tam mirando sancti patris fervore; et postea retulit se in illo sancti Francisci impulsu tantam dulcedinem et Sancti Spiritus consolationem sensisse, ut nunquam in vita sua consolationem tam permagnam habuisset.

Post haec dixit Franciscus: „Carissime, eamus ad sanctum Petrum et ad santum Paulum, quos rogemus, ut illi nos doceant et adiuvent possidere aerarium inenarrabile sanctissimae paupertatis”. Addidit autem, dicens: „Carissime et dilectissime frater mi, aerarium beatificae paupertatis est tam dignum tamque divinum, ut nos non sumus digni, qui illum in vasis nostris (2Cor 4,7) vilibus possideamus, cum haec sit illa virtus coelestis, per quam terrena et transitoria cuncta calcantur et per quam omnes obices tolluntur e medio, ut libere Domino eterno mens humana iungatur. Haec est, quae efficit, ut anima adhuc in terris posita conversetur in coelo cum angelis. Haec est, quae Christum in cruce associat, cum Christo in tumulo absconditur et cum Christo resurgit et ascendit in coelum, quia dotem agilitatis super coelum volandi animabus eam amantibus etiam in hac vita concedit, cum vere in illis humilitatis et caritatis arma custodiat. Ideo rogemus sanctos apostolos Iesu Cristi, ut illi, qui fuerunt amatores huius margaritae evangelicae, hanc gratiam nobis acquirant a Domino Iesu, ut ille, qui fuit sanctae paupertatis observator et doctor, dignetur per suam sanctissimam misericordiam nobis concedere, ut mereamur veri esse observatores et humiles discipuli pretiosissimae et amantissimae et angelicae paupertatis”.

Cum igitur pervenissent Romam, intraverunt ecclesiam principis apostolorum, Petri beatissimi, et sanctus Franciscus perrexit ad unum angulum ecclesiae et frater Masseus ad alium, ad rogandum Deum et sanctos eius apostolos, ut ad possidendum paupertatis aerarium se instruerent et iuvarent. Hoc cum devotione magna et multis lacrimis postulabant. Cum autem in oratione humiliter insisterent, et ecce beati Petrus et Paulus apparuerunt cum magna claritate beato Francisco, amplexantes illum, osculantes atque dicentes: „Frater Francisce, quia tu id petis et desideras, quod Christus et sancti apostoli servaverunt, ideo notum facimus tibi ex parte nostra, tuum desiderium esse impletum. Dominus Iesus Christus nos misit ad te, ut nuntiaremus tibi, precationem tuam esse exauditam (Luc 1,13) et aerarium sanctae paupertatis tibi et tuis sequacibus perfecte concessum esse. Insuper tibi ex parte Christi dicimus quicumque hoc desiderium perfecte tuo exemplo sequantur, secure habituros esse regnum beatitudinis; te autem et omnes sequaces tuos fore a Domino benedictos”.

His dictis ambo sancti recesserunt, relinquentes eum intime consolatum. Sanctus autem Franciscus, a prece cum surrexisset, obviavit socio et interrogavit, num quid obtineret a Domino. Qui respondit se nihil habere. Tum Franciscus dixit beatos Petrum et Paulum sibi apparuisse et illa verba consolatoria, ut predictum est, revelaverant. E quo uterque tanto gaudio et laetitia repletus est, ut obliti ire in Franciam, sicut proposuerant, ad vallem Spoletanam cum festinatione redierunt, ubi debebat inchoari illa coelestis atque angelica via paupertatis.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 18/06/2015



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: