Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTUS FRANCISCUS [

SANCTUS FRANCISCUS [XXIII]

Sanctus Franciscus totum cogitatum suum in Christo benedicto locaverat et totum studium ac desiderium et precandi, loquendi, conversandi modum ad eius beneplacitum in se et aliis suis sociis ordinabat. Cum itaque quondam esset cum suis sanctis et apostolicis sociis, ad loquendum de Deo congregatis, accidit in principio conversionis eius, cum illi adhuc pauci essent, ut sedente pio patre cum fillis tam benedictis, in fervore spiritus uni eorum praeciperet, ut is in nomine Domini os aperiret et loqueretur de Deo quidquid ei divinus Spiritus suggessisset.

Qui sine mora obedienter incepit et vere stupenda, docente Spiritu sancto, eructavit. Tum sanctus pater illi imposuit silentium et alteri praecepit, ut os in nomine Domini aperiret; qui obediens, Dei magnalia per Dei gratiam diffudit. Etiam huic sanctus Franciscus, sicut primo, imperavit silentium. Deinde tertio imposuit, ut ad laudem Domini Iesu Christi sine praemeditatione aliquid eructaret. Etiam tertius, priorum exemplo, humilem obedientiam adimplens, tam miranda et arcana de divinis occultis producebat in lucem, ut nemini dubium erat, quin per eum et alios Spiritus Sanctus locutus esset.

Cum itaque sigillatim sancti fratres illi simplices balsamum divinae gratiae funderent, iussu patris Francisci loquentes melliflue de divinis, ecce in medio eorum Dominus Iesus apparuit in specie iuvenis, cum tanta dulcedine gratiae omnibus benedicens, ut tam pater quam omnes fratres raperentur animo et iacerent ut mortui, nihil penitus de hoc mundo sentientes. Cum vero ad semet redirent, dixit sanctus pater: „Fratres mei dilectissimi, gratias agite Domino Iesu Christo, quod placuit ei per ora simplicium divitias disseminare coelestes: nam is, qui aperit os infantium et mutorum, linguas simplicium facit sapientissimas et disertas (Sap 10,21).

Beatus Franciscus, cum moraretur Assisii, visitabat sororem Claram, verbis Evangelii hortans eam ad viam Iesu et Mariae serene currendam. Illa vero pluries rogavit Franciscum, ut faceret ei hanc consolationem, uti scilicet semel una comederent. Franciscus semper illud renuebat, sed tandem accidit, ut socii sancti patris, perpenso Clarae desiderio, dicerent Francisco: „Pater, nobis videtur non esse iuxta caritatem Dei is rigor, quo sororem Claram, virginem tam sanctam et Deo dilectam non exaudis; quae presertim ad tuam predicationem pompas saeculi dereliquit. Propterea nedum semel sumere cibum tecum potuit, sed si illa tam instans etiam maiorem gratiam a te postularet, Plantulae tuae hoc facere debes!".

Respondit Franciscus: „Videturne vobis hoc desiderium a me esse exaudiendum?”. Cui socii dixerunt: „Ita, pater, nam digna est (Luc 7,4), cui hanc praestes consolationem”. Respondit pater: „Quia vobis placet, etiam mihi videtur; sed, ut Clara plenius consoletur, volo ut hoc fiat in valle ad Sanctam Mariam Angelorum. Illa enim iam diu morata est in clivo, ad Sanctum Damiano reclusa, unde laetabitur revidens locum Sanctae Mariae, ubi tonsa est et facta sponsa Iesu Christi. Ibi comedemus una in nomine Domini”.

Indictus est itaque dies, quo egrederetur cum socia; et comitantibus eam sociis sancti patris, venit soror Clara ad Sanctam Mariam. Beatissima Dei Matre adorata et carissimo loco circumquaque ab illa lustrato, hora facta est comedendi. Humilis Franciscus, ut consueverat, iussit mensam in plana terra parari; et sedit ipse et beata Clara et unus e sociis patris Francisci cum socia Clarae; et omnes alii eius socii ad mensam illa humilem locati sunt.

Pro ferculo autem primo incepit Franciscus loqui de Deo tam suaviter et sancte et tam altissime et divine, ut ipse et soror Clara et socia et omnes alii, qui erant ad mensam illam pauperculam, raperentur abundante gratia Dei, quae eis supervenit. Illis autem sedentibus sic raptis et eorum oculis ac manibus ad coelum directis, hominibus Assisiensibus, Betonensibus et ubique per totam regionem videbatur locum Sanctae Mariae Angelorum et circumstantem silvam igne magno comburi.

Propterea Assisinates, ut loco succurrerent, valde festinantes accurrerunt, putantes firmiter omnia comburi. Cum tamen ad locum venissent, viderunt cuncta illaesa penitus atque intacta. Ingressi autem domum, invenerunt sanctum Franciscum cum beata Clara et omnibus sociis antedictis raptos ad Dominum; et circa mensam illam humillimam omnes sedentes virtute indutos ex alto (Luc 24,49). Tum animadverterunt illum fulgorem esse ignem divinum, qui ob devotionem tam sanctorum et sanctarum istum locum divini amoris copiosis inflammabat consolationibus. Unde recesserunt valde aedificati et consolati.

Sanctus autem Franciscus et beata Clara et ceteri, refecti tam copiosa consolatione divina, de alio cibo parum aut modicum curaverunt. Tum sumpto tam benedicto cibo, Clara rediit ad sanctum Damianum. Revidentes eam, sorores gavisae sunt valde, quia timuerant, ne sanctus Franciscus vellet eam mittere ad aliud claustrum gubernandum, sicut Agnetem, eius sororem germanam, miserat Florentiam, ubi munere fungeretur abbatissae. Illo namque tempore mittebat Franciscus sorores ad alias domos regendas, qua re dixerat etiam Clarae: : „Esto parata ire quocumque te misero”.

Quae ut filia obedientiae dicebat: „Parata sum, pater, ire quocumque me miseris”. Ideo sorores gavisae sunt, cum mater redivit; et beata Clara mansit valde consolata.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 16/07/2015



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: