Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 15 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS

SANCTVS FRANCISCVS (XXV)

Cum beatus Franciscus aliquot diebus ante mortem in palatio episcopi Assisiensis decumberet infirmus, et cum aliquibus suis sociis frequenter quasdam Dei laudes ex devotione cantaret, illos hortabatur, ut cantarent, etiam si ipse propter infirmitatem cantare nequeat. Assisinates autem, timentes ne gemmam tam caram contingeret extra Assisium possideri, faciebant a multis armatis die noctuque dictum palatium sollicite custodiri. Viro autem sancto ibi in infirmitate per multos dies decubante, quidam e sociis dixit ei: „Pater, tu scis istos e civitate Assisi habere in te magnam fidem et te reputare virum sanctum; et ideo possunt cogitare, si in te esset sanctitas – ut ab omnibus dicitur –, deberes cogitare de morte, dum ita graviter infirmaris, et magis flere quam cantare.

Iste enim cantus laudum, quem hic facimus, auditur a multis, quia palatium istud propter te custoditur a magna multitudine militum, ita ut illi forsitan habeant malum exemplum. Puto igitur, nos bene facturos, si hinc recedamus et redeamus omnes ad Sanctam Mariam Angelorum, quia non stamus bene hic inter personas saeculares”.

Respondit ei sanctus Franciscus: „Carissime, tu scis, iam duo annos esse – cum staremus Fulginei (a Foligno) –, ex quo Dominus revelavit tibi terminum vitae meae. Revelavit insuper mihi, dictum terminum finiturum esse ad paucos dies, videlicet in ista infirmitate; et in eadem revelatione fecit me Deus certum de remissis omnibus peccatis meis et de beatitudine paradisi, quam sum consecuturus. Usque ad eam revelationem flevi de morte et de peccatis meis, sed postquam facta est mihi revelatio haec, tanto repletus sum gaudio, ut amplius plorare nequeam, sed semper maneam in laetitia.

Propterea canto et cantabo Deo, qui bona gratiae tribuit mihi (Ps 12,6) et certum me fecit de bonis glorie paradisi. De recessu vero de loco isto bene assentio. Vos autem paretis vos ad me illuc deferendum, quia ego propter infirmitatem ambulare nequeo”.

Fratres praedicti eum in brachiis detulerunt et cum magna comitiva pergebant ad S. Mariam de Angelis. Cum autem pervenissent ad hospitale quod est in itinere, interrogavit sanctus Franciscus, num adhuc ibi esset, quoniam ille, caligantibus oculis – ex poenitentia et fletu praeterito –,plene videre non poterat. Cum didicisset, se ad illud hospitale esse, iussit se poni in terram et dixit: „Vertatis me Assisium versus”. Facie itaque ad civitatem versa, benedixit illam multis benedictionibus, dicens: „Benedicta tu a Domino, quia per te multae animae salvabuntur, et in te multi servi Altissimi habitabunt, et e te multi eligentur ad regnum eternum”. Quibus dictis, iussit se portari ad Portiunculam seu Sanctam Mariam Angelorum.

Cum autem illuc perveniset et depositus esset in infirmeria, vocavit unum e sociis et dixit ei: „Carissime, Dominus revelavit mihi, me in ista aegritudine usque ad talem diem moriturum esse. Novisti autem dominam Iacobam Septemsoliam, devotam Ordinis nostri carissimam, si mortem meam sciret, et non interesset, inconsolabiliter valde tristaretur. Ergo ne illa turbetur, significemus ei, ut – si vult me videre vivum –, statim veniat Assisium”. Respondit ille: „Bene dicis, pater, quia propter magnam devotionem quam ad te habet, esset valde inconveniens, ut illa non adesset in hora mortis tuae”.

Dixit igitur beatus Franciscus: „Affer mihi cartam et pennam, et scribe ut ego dicam tibi”. Ille incepit ita scribere: „Dominae Iacobae, servae Altissimi, frater Franciscus, pauperculus Christi, salutem [dicit] et societatem Spiritus Sancti in Domino Iesu Christo. Scias, carissima, mihi Christum benedictum per suam gratiam vitae meae terminum futurum in proximo revelavit. Qua re si vis invenire me vivum, visis his litteris, ad Sanctam Mariam Angelorum venire festina. Si enim usque ad talem diem non veneris, me vivum invenire non poteris. Affer pannum cilicinum, in quo corpus meum involvas, et ceram pro sepultura. Rogo etiam, ut afferas mihi aliqua ex illis comestibilibus, quae mihi consuevisti dare, cum infirmarer Romae”.

Cum vero haec scriberentur, ostensum est in Spiritu Sancto beato Francisco, dominam Iacobam venire ad eum et secum omnia praedicta portare. Unde statim dixit scribenti: „Ne scribito amplius, quia non oportet, et litteras repone”. Mirati sunt omnes, cur litteram non permisisset compleri.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 22/10/2015



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: