Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 17 mensis Octobris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.VIII)

VIII. Illis diebus iterum, cum turba multa esset nec haberent, quod ederent, convocatis discipulis, dicit eis:

2 ‘Misereor super turba, quod iam triduo sustinent me nec habent, quod edant;

3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt’.

4 Responderunt ei discipuli eius: ‘Unde istos poterit quis saturare panibus hic in solitudine?’.

5 Interrogabat eos: ‘Quot panes habetis?’. Illi vero dixerunt: ‘Septem’.

6 Praecipit turbae discumbere super terram; et sumptos septem panes, cum gratias egisset, fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.

7 Habebant pisciculos paucos; et cum benedixisset eos, iussit hos quoque apponi.

8 Ederunt et saturati sunt; et sustulerunt septem sportas eius, quod superaverat e fragmentis.

9 Erant autem quasi milia quattuor; et dimisit eos.

10 Statim, cum ascendisset navem cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

11 Exierunt pharisaei et tentantes eum, coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab eo signum de caelo,.

12 Cum ingemuisset spiritu suo, dicit: ‘Cur generatio ista quaerit signum? Vere dico vobis: Non dabitur generationi isti signum’.

13 Dimissis illis, iterum cum ascendisset, abiit trans fretum.

14 Obliti sunt sumere panes neque habebant secum nisi unum panem in navi.

15 Praecipiebat eis dicens: ‘Videtote, cavetote a fermento pharisaeorum et fermento Herodis!’.

16 Disputabant inter se panes se non habere.

17 Quo cognito, dicit eis: ‘Cur disputatis panes vos non habere? Nondum cognoscitis neque intellegitis? Duratumne habetis cor vestrum?

18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,

19 cum quinque panes fregeram in quinque milia, quot sportellas fragmentorum plenas sustulistis?’. Dicunt ei: ‘Duodecim’.

20 ‘Cum illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?’. Dicunt ei: ‘Septem’.

21 Dicebat eis: ‘Nondum intellegitis?’.

22 Veniunt Bethsaidam. Adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.

23 Prehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum; et cum exspuisset in oculos eius, impositis ei manibus, interrogabat eum: ‘Videsne aliquid?’.

24 Cum aspexisset, dicebat: ‘Video homines, quia velut arbores video ambulantes [illos]’.

25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.

26 Misit illum in domum eius dicens: ‘Ne in vicum introieris’.

27 Egressus est Iesus et discipuli eius in vicos Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: ‘Quem me dicunt esse homines?’.

28 Qui responderunt illi dicentes: ‘Ioannem immersorem, alii Eliam, alii vero unum e vatibus’.

29 Ille interrogabat eos: ‘Vos autem quem me esse dicitis?’. Respondens Petrus dicit ei: ‘Tu es Christus’.

30 Comminatus est eis, ne cui dicerent de ipso.

31 Coepit docere illos: ‘Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a pontificibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere’;

32 et palam verbum [hoc] loquebatur. Apprehensum Petrus coepit increpare eum.

33 Ille vero conversus, ut vidit discipulos suos, comminatus est Petro et dicit: ‘Vade retro me, satana, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum’.

34 Convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: ‘Si quis vult post me sequi, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

35 Qui enim voluerit animam suam salvare, is perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et faustum nuntium, is salvabit eam.

36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum, sed detrimentum faciat animae suae?

37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?

38 Qui enim verecundatus sit me et verba mea in generatione hac adultera et peccatrice, eum et Filius hominis verecundabitur, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 17/09/2017



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: