Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 20 mensis Julii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.XII)

XII. Coepit eis loqui in collationibus: ‘Vineam plantavit homo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.

2 Tempore [praestituto] misit ad agricolas servum, ut ab agricolis sumeret [vectigal] e fructibus vineae.

3 Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum.

4 Iterum misit ad illos alium servum. Etiam illum vulneraverunt in capite et contumeliis affecerunt.

5 Alium misit, et occiderunt illum, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.

6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: ‘Reverebuntur filium meum’.

7 Agricolae tamen illi dixerunt inter se: ‘Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas’.

8 Prehensum eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.

9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet agricolas et dabit vineam aliis.

10 Num neque hanc Scripturam legistis: ‹Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est caput anguli;

11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris›?’.

12 Quaerebant eum prehendere, sed timuerunt turbam: cognoverant enim eum ad ipsos dixisse collationem hanc. Relicto eo abierunt.

13 Mittunt ad eum quosdam e pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo.

14 Cum venissent, dicunt ei: ‘Magister, scimus te esse veracem neque curare quemquam: non enim aspicis in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licetne dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?’.

15 Ille vero cognita versutia eorum, dixit eis: ‘Cur me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam’.

16 Illi vero attulerunt. Dicit eis: ‘Cuius est imago haec et inscriptio?’. Illi autem dixerunt ei: ‘Caesaris’.

17 Iesus autem dixit eis: ‘Quae sunt Caesaris, ea reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo’. Mirabantur super eo.

18 Veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem deesse, et interrogabant eum dicentes:

19 ‘Magister, Moyses nobis scripsit, si cuius frater esset mortuus et reliquisset uxorem, et filium non reliquisset, ut frater eius sumeret uxorem et suscitaret semen fratri suo.

20 Septem fratres erant: et primus sumpsit uxorem et moriens non reliquit semen;

21 et secundus sumpsit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;

22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium mortua est et mulier.

23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius ex his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem’.

24 Dixit eis Iesus: ‘Nonne ideo erratis, quod nescitis Scripturas neque virtutem Dei?

25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in caelis.

26 De mortuis autem, eos resurgere, nonne legistis in libro Moysis super rubo, quomodo dixerit ei Deus inquiens: ‘Ego sum Deus Abrahami et Deus Isaaci et Deus Iacobi’?

27 [Ille] non est Deus mortuorum, sed vivorum! Valde erratis’.

28 Accessit unus e scribis, qui audiverat illos conquirentes; cum vidisset eum bene illis respondisse, interrogavit eum: ‘Quod est primum omnium mandatum?’.

29 Iesus respondit: ‘Primum est: ‹Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est›

30 et ‹Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua›.

31 Secundum est illud: ‹Diliges proximum tuum sicut teipsum›. Maius horum aliud deest mandatum’.

32 Dixit ei scriba: ‘Bene, Magister, in veritate dixisti: ‹Unus est, et non est alius praeter eum›

33 et ‹Diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine› et ‹Diligere proximum sicut seipsum› maius est omnibus donis combustis et sacrificiis’.

34 Iesus, cum vidisset eum sapienter respondisse, dixit ei: ‘Non es longe a regno Dei’. Nec quisquam amplius audebat eum interrogare.

35 Respondens Iesus dicebat docens in templo: ‘Quomodo dicunt scribae Christum esse filium Davidis?

36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: ‹Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis›.

37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?’. Multa turba eum libenter audiebat.

38 Dicebat in doctrina sua: ‘Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

39 et in primis sedilibus sedere in congregationibus et primos discubitus [habere] in cenis;

40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium’.

41 Cum sedisset contra arcam pecuniae, aspiciebat, quomodo turba iactaret in arcam aes; et multi divites iactabant multa.

42 Cum venisset quaedam vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.

43 Advocatis discipulis suis dixit eis: ‘Vere dico vobis: Vidua haec pauper iecit plus omnibus, qui iecerant in arcam:

44 Omnes enim iecerunt ex eo, quod sibi abundabat, haec vero e penuria sua iecit omnia, quae habuit, totum victum suum’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 30/12/2017



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: