Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 17 mensis Augusti 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.XV)

XV. Statim mane, cum consilium fecissent, pontifices cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vinctum Iesum abduxerunt et tradiderunt Pilato.

2 Interrogavit eum Pilatus: ‘Tune es rex Iudaeorum?’. Ille autem respondens dicit ei: ‘Tu dicis’.

3 Accusabant eum summi sacerdotes de multis.

4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: ‘Non respondes quidquam? Ecce de quam multis accusant te!’.

5 Iesus autem nihil amplius respondit, ita ut miraretur Pilatus.

6 Per diem autem festum dimittebat illis unum e vinctis, quem petiverant.

7 Erat autem [unus], qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.

8 Cum ascendisset turba, coepit rogare [ut faceret], sicut faciebat illis.

9 Pilatus autem respondit eis et dixit: ‘Vultisne dimittam vobis regem Iudaeorum?’.

10 Sciebat enim pontifices illum per invidiam tradidisse.

11 Pontifices autem concitaverunt turbam, [quae rogaret] ut potius Barabbam dimitteret sibi.

12 Pilatus autem iterum respondens dicebat eis: ‘Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?’.

13 Illi vero iterum clamaverunt: ‘Crucifige eum!’.

14 Pilatus tamen dicebat eis: ‘Quid enim mali fecit?’. Illi vero magis clamaverunt: ‘Crucifige eum!’.

15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et Iesum flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.

16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.

17 Induunt eum purpurā et plexam imponunt ei coronam spineam;

18 et coeperunt salutare eum: ‘Ave, rex Iudaeorum!’,

19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua venerabantur eum.

20 Postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpurā et induerunt eum vestimentis suis. Educunt illum, ut crucifigerent eum.

21 Coagunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem e praedio, patrem Alexandri et Rufi, ut pertolleret crucem eius.

22 Ducunt illum in Golgotha locum, quod est translatum Calvariae locus.

23 Dabant ei vinum myrrhatum; ille tamen non sumpsit.

24 Crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quid quis tolleret.

25 Erat autem hora tertia, cum crucifixerunt eum.

26 Erat titulus causae eius inscriptus: ‘Rex Iudaeorum’.

27 Cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dexteris et alterum a sinistris eius.

(28) 29 Praetereuntes nefaria dicebant in eum moventes capita sua et dicentes: ‘Vah, tu qui destruis templum et tribus diebus aedificas,

30 salva temetipsum, cum descenderis de cruce!’.

31 Similiter et pontifices ludentes inter se, cum scribis dicebant: ‘Alios salvavit, seipsum non potest salvare.

32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus’. Etiam ei, qui cum illo crucifixi erant, conviciabantur illi.

33 Facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque ad horam nonam.

34 Hora nona exclamavit Iesus voce magna: ‘Heloi, Heloi, lema sabacthani?’, quod est translatum: ‘Deus mi, Deus mi, cur me dereliquisti?’.

35 Quidam e circumstantibus, cum audivissent, dicebant: ‘Ecce, Eliam vocat’.

36 Cum autem unus cucurrisset et implevisset spongiam aceto circumposuissetque calamo, potum dabat ei dicens: ‘Sinite, videamus, num veniat Elias ad deponendum eum’.

37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.

38 Velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.

39 Centurio autem, qui ex eius regione stabat, cum vidisset eum sic exspiravisse, dixit: ‘Vere hic homo erat Filius Dei’.

40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalia et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater, et Salome,

41 quae, cum [Iesus] esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Ierosolymam.

42 Cum iam sero esset factum, quia erat Praeparatio – quae est ante sabbatum –,

43 venit Ioseph Arimathaeus, nobilis decurio, qui ipse quoque erat exspectans regnum Dei, et ausus est introire ad Pilatum et petivit corpus Iesu.

44 Pilatus autem miratus est eum iam obiisse, et, accersitum centurionem interrogavit, num iamdudum mortuus esset,

45 et, cum cognovisset [rem] a centurione, donavit corpus Iosepho.

46 Is autem mercatus linteum, depositum eum involvit linteo et posuit in monumento, quod erat excisum e petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

47 Maria autem Magdalia et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 27/03/2018



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: