Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 20 mensis Julii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.XVI)

XVI. Cum transivisset sabbatum, Maria Magdalia et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut cum venissent, ungerent eum.

2 Valde mane, primo [die] sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.

3 Dicebant inter se: ‘Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?’.

4 Cum aspexissent, vident revolutum lapidem; erat enim magnus valde.

5 Ingressae in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum veste candida, et obstupuerunt.

6 Ille vero dicit eis: ‘Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.

7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: ‹Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis›’.

8 Egressae fugerunt e monumento; tenebat enim eas tremor et stupor, nec cuiquam dixerunt quidquam, nam timebant.

[Omnia vero, quae praecepta erant eis, qui erant cum Petro, exposuerunt breviter. Post haec apparuit ipse quoque Iesus, et ab oriente usque ad occidentem emisit per illos sanctam et incorruptam praedicationem aeternae salutis. Amen.]

9 Cum autem surrexisset mane, primo [die] sabbati, apparuit primum Mariae Magdaliae, e qua eiecerat septem daemonia.

10 Illa profecta nuntiavit eis, qui cum illo fuerant, lugentibus et flentibus.

11 Illi cum audivissent eum vivere et visum esse ab illa, non crediderunt.

12 Post haec autem duobus ex illis ambulantibus apparuit in alia effigie, euntibus in agrum.

13 Illi cum abissent, nuntiaverunt ceteris; [qui] ne illis quidem crediderunt.

14 Postremo [autem] recumbentibus ipsis Undecim apparuit et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quod non crediderant eis, qui viderant eum resuscitatum.

15 Dixit eis: ‘Profecti in mundum universum depraedicate faustum nuntium omni creaturae.

16 Qui crediderit et immersus erit, is salvabitur; qui vero non crediderit, condemnabitur.

17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,

18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt’.

19 Dominus autem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dexteris Dei.

20 Illi autem egressi praedicaverunt ubique, Domino cooperante et verbum confirmante sequentibus signis.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 22/04/2018



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: